PL 96, col. 901
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
Simon quod apostoli darent Spiritum sanctum,
sed dixerat: Videns autem Simon quod per impositionem
manuum apostolorum daretur Spiritus sanctus.
Propter hoc Dominus ipse Jesus Spiritum sanctum
non solum dedit ut Deus, sed et accepit ut homo.
Propterea dictum est: Plenus gratia. Et manifestius
de illo scriptum est in Actibus apostolorum quia unxit
eum Deus de Spiritu sancto. Non utique oleo visibili,
sed dono gratiae, quod visibili significatur unguento
quo baptizatos ungit Ecclesia. Nec sane tunc
unctus est Christus Spiritu sancto, quando super eum
baptizatum ut columba descendit: tunc enim corpus
suum, id est Ecclesiam suam, praefigurare dignatus
est, in quo praecipue baptizati accipimus Spiritum
sanctum; sed ista mystica et invisibili unctione tunc
intelligendus est unctus, quando Verbum Dei caro
factum est, id est, quando humana natura, sine ullis
praecedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo
est in utero Virginis copulata, ita ut cum illo fieret
una persona. Ob hoc eum confitemur natum de Spiritu
sancto et virgine Maria. Absurdissimum est enim
ut credamus eum, cum jam triginta esset annorum
aetatis, et a Joanne baptizatus est, accepisse Spiritum
sanctum. Sed venit ad baptisma Joannis sicut
sine peccato, ita plenus Spiritu sancto. Si enim de
servo suo et praecursore ipsius Joanne scriptum est: Spiritu sancto replebitur adhuc in utero matris suae,
quia quamvis seminatus a patre, tamen Spiritum
sanctum in utero formatus accepit, quid de homine
Christo intelligendum est vel credendum, cujus carnis
ipsa conceptio non carnalis, sed spiritalis fuit?
XIII.
Hoc totum quare diximus, nisi ut Jesum
Christum qui de Virgine natus est, verum Deum,
et verum Filium Dei esse proprium firmaremus: et
Deum inter deos, et adoptivum cum adoptivis, et
parvulum cum parvulis, et servum cum servis, ut
haeretici blasphemant, aperta fronte negaremus?
Ululant ipsi, Scripturam non tractant. Et quia ululant,
lupi sunt, in tenebris ambulant, id est, inter
ignaros praedicant: obscuras et distortuosas disputationes
proferunt, quibus ignaros decipiunt. Pastores
Ecclesiarum auferre conantur, ut oves Domini
facilius strangulent. Videte, fratres, non credatis
eis, expellite eos a vobis, et fugite eos, si oves estis,
quia non habent voces pastoris. Bonus pastor noster
nobis dixit: Cavete a pseudoprophetis, qui veniunt ad
vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi
rapaces. Nonne lupi sunt, qui vobis dicunt: Adoptivum
credite Jesum Christum: et qui ita non crediderit,
exterminetur? Et episcopus metropolitanus, et
princeps terrae, pari certamine haereticorum schismata,
unus verbi gladio, alter virga regiminis ulciscens,
de terra vestra funditus auferantur: certe
jam rumor est, jam fama est, et non solum per Asturiam,
sed per totam Hispaniam, et usque ad Franciam
divulgatum est, quod duae quaestiones in Asturiensi
Ecclesia ortae sunt. Et sicut duae quaestiones,
ita duo populi et duae Ecclesiae, una pars cum altera
pro uno Christo contendunt. Cujus fides vera an