PL 97, col. 35
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
hoc factum ad praesens vindicari poterat, quia hostis
re perpetrata ita dispersus est, ut ne fama quidem
remaneret, ubinam gentium quaeri potuisset.
10.
Domuit et Brittones qui ad occidentem in
extrema quadam parte Galliae super litus occeani
residentes, dicto audientes non erant, missa in eos
expeditione, qua et obsides dare, et quae imperarentur
se facturos polliceri, coacti sunt. Ipse postea
cum exercitu Italiam ingressus ac per Romam
iter agens, Capuam, Campaniae urbem, accessit,
atque ibi positis castris, bellum Beneventanis, ni
dederentur, comminatus est. Praevenit hoc dux
gentis Aragisus, filios suos, Rumoldum et Grimoldum,
cum magna pecunia obviam regi mittens,
rogat, ut obsides filios suscipiat, seque cum
gente imperata facturum pollicetur, praeter hoc solum,
si ipse ad conspectum venire cogeretur. Rex,
utilitate gentis magis quam animi eius obstinatione
considerata, et oblatos sibi obsides suscepit,
eique, ut ad conspectum venire non cogeretur, pro
magno munere concessit; unoque ex filiis, qui minor
erat, obsidatus gratia retento, maiorem patri
remisit, legastisque ob sacramenta fidelitatis a Beneventanis
exigenda atque suscipienda cum Aragiso
dimissis, Romam redit; consumptisque ibi in
sanctorum veneratione locorum aliquot diebus, in
Galliam revertitur.
11.
Baioaricum deinde bellum et repente ortum
et celeri fine completum est. Quod superbia simul
ac socordia Tassilonis ducis excitavit; qui hortatu
uxoris, quae filia Desiderii regis erat ac
patris exilium per maritum ulcisci posse putabat,
iuncto foedere cum Hunis, qui Baioariis sunt ab