PL 97, col. 36

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

oriente contermini, non solum inperata non facere,
sed bello regem provocare temptabat. Cuius contumatiam,
quia nimia videbatur, animositas regis ferre
nequiverat, ac proinde, copiis undique contractis Baioriam
petiturus, ipse ad Lechum amnem cum magno
venit exercitu. Is fluvius Baioarios ab Alamannis
dividit. Cuius in ripa castris conlocatis, prius
quam provintiam intraret, animum ducis per legatos
statuit experiri. Sed nec ille pertinaciter agere vel
sibi vel genti utile ratus, supplex se regi permisit,
obsides qui inperabantur dedit, inter quos et
filium suum Theodonem; data insuper fide cum
iuramento, quod ab illius potestate ad defectionem
nemini suadenti adsentire deberet.
Sicque bello, quod quasi maximum futurum videbatur,

celerrimus est finis impositus. Tassilo
tamen postmodum ad regem evocatus, neque redire
permissus; neque provincia quam tenebat,
ulterius duci, sed comitibus ad regendum commissa
est.
12.
His motibus ita compositis, Sclavis qui nostra
consuetudine Wilzi, proprie vero, id est sua
locutione, Welatabi dicuntur, bellum inlatum
est. In quo et Saxones, velut auxiliares, inter ceteras
nationes quae regis signa iussae sequebantur,
quamquam ficta et minus devota oboedientia,
militabant. Causa belli erat, quod Abodritos, qui
cum Francis olim foederati erant, assidua incursione
lacescebant, nec iussionibus coerceri poterant.
Sinus quidam ab occidentali oceano

orientem versus porrigitur, longitudinis quidem inconpertae,
latitudinis vero, quae nusquam centum
milia passuum excedat, cum in multis locis contractior

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.