PL 97, col. 45

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

suum Bernhardum, filias autem quinque,
Adalhaidem, Atulam, Guntradam, Berthaidem,
ac Theoderadam, superstites reliquit. In quibus
rex pietatis suae praecipuum documentum ostendit,
cum, filio defuncto, nepotem patri succedere, et
neptes inter filias suas educari fecisset. Mortes filiorum
ac filiae, pro magnanimitate qua excellebat, nimis
patienter tulit, pietate videlicet, qua non
minus insignis erat, compulsus ad lacrimas. Nuntiato
etiam sibi Adriani Romani pontificis obitu,
quem in amicis praecipuum habebat, sic flevit,
ut filium aut si fratrem amisisset carissimum.
Erat enim in amicitiis optime temperatus,
ut eas et facile admitteret et constantissime retineret,
colebatque sanctissime quoscumque hac adfinitate

sibi coniunxerat. Filiorum ac filiarum tantam
in educando curam habuit, ut nunquam domi
positus sine ipsis caenaret numquam iter sine illis
ageret: adequitabant ei filii, filiae vero pene sequebantur,
quarum agmen extremum ex satellitum
numero ad hoc ordinati tuebantur. Quae cum pulcherrimae
essent et ab eo plurimum diligerentur,
mirum dictu, quod nullam earum cuiquam
aut suorum aut exterorum nuptum dare voluit; sed
omnes secum usque ad obitum suum in domo sua
retinuit, dicens, se earum contubernio carere non
posse. Ac propter hoc, licet alias felix, adversae fortunae
malignitatem expertus est; quod tamen ita
dissimulavit, ac si de eis nulla umquam alicuius
probri suspicio exorta, vel fama dispersa fuisset .

20.
Erat ei filius nomine Pippinus, ex concubina
editus, cuius inter caeteros facere mentionem
distuli; facie quidem pulcher, sed gibbo deformis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.