PL 97, col. 46
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
Is cum pater, bello contra Hunos suscepto, in
Baioaria hyemaret, aegritudine simulata, cum quibusdam
e primoribus Francorum, qui eum vana
regni promissione inlexerant, adversus patrem coniuravit.
Quem post fraudem detectam et dampnationem
coniuratorum detonsum in coenobio Prumia
religiosae vitae, iamque volentem, vacare permisit.
Facta est et alia prius contra eum in Germania valida
coniuratio, cuius auctores partim luminibus
orbati, partim membris incolumes, omnes tamen
exilio deportati sunt; neque ullus ex eis est interfectus,
nisi tres tantum qui, cum se, ne comprehenderentur,
strictis gladiis defenderent, aliquos
etiam occidissent, quia aliter coerceri non poterant,
interempti sunt. Harum tamen coniurationum Fastradae
reginae crudelitas causa et origo extitisse
creditur, et idcirco in ambabus contra regem
conspiratum est, quia uxoris crudelitati consentiens,
a suae naturae benignitate ac solita mansuetudine
immaniter exorbitasse videbatur. Ceterum
per omne vitae suae tempus ita cum summo omnium
amore atque favore et domi et foris conversatus est,
ut nunquam ei vel minima iniustae crudelitatis nota
a quoquam fuisset obiecta.
21.
Amabat peregrinos, et in eis suscipiendis
magnam habebat curam, adeo ut plerumque eorum
multitudo non solum palatio, verum etiam regno
non inmerito videretur onerosa. Ipse tamen prae
magnitudine animi huiuscemodi pondere minime
gravabatur, cum etiam ingentia incommoda laude liberalitatis
ac bonae famae mercede compensaret.
22 Corpore fuit amplo atque robusto, statura