PL 97, col. 47
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
eminenti, quae tamen iustam non excederet--nam
septem suorum pedum proceritatem eius constat
habuisse mensuram--apice capitis rotundo, oculis
praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocritatem
excedenti, canitie pulchra, facie laeta
et hilari. Unde formae auctoritas ac dignitas tam
stanti quam sedenti plurima adquirebatur, quamquam
cervix obesa et brevior, venterque proiectior
videretur: tamen haec caeterorum membrorum
celabat aequalitas. Incessu firmo, totaque
corporis habitudine virili, voce clara quidem, sed
quae minus corporis formae conveniret; valitudine
prospera, praeter quod, antequam decederet, per
quatuor annos crebro febribus corripiebatur, ad
extremum etiam uno pede claudicaret . Et tunc
quidem plura suo arbitratu quam medicorum consilio
faciebat, quos pene exosos habebat, quod ei in
cibis assa, quibus assetus erat, dimittere, et elixis
adsuescere suadebant. Exercebatur assidue equitando
ac venando, quod illi gentilicium erat: quia vix
ulla in terris natio invenitur, quae in hac arte
Francis possit aequari. Delectabatur etiam vaporibus
aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu
corpus exercens, cuius adeo peritus fuit, ut nullus
ei iuste valeat anteferri. Ob hoc etiam Aquisgrani
regiam extruxit, ibique extremis vitae annis
usque ad obitum perpetim habitavit. Et non solum
filios ad balneum, verum optimates et amicos, aliquando
etiam satellitum et custodum corporis turbam,
invitavit, ita ut nonnumquam centum vel eo
amplius homines una lavarentur.
23.
Vestitu patrio, id est francisco , utebatur.
Ad corpus camisam lineam et feminalibus