PL 97, col. 478

Capitularia (Ludovicus I Franciae; Lotharius I Germaniae), J. P. Migne

12.
Ubi vero fuerunt, et non sunt, vivant excepto
si 12 vel amplius fuerint. Si 12 inventi fuerint, et
locus ac res permittunt, sint monachi. Ubi autem
dubietas est, utrum canonice an monachice sint,
et oportunitas loci aut quantitas substantiae hoc fieri
permittit, detur eis optio, utrum monastice an
canonice vivere velint.
13.
Ubi autem modo canonice sunt, canonice permaneant.
Quae autem funditus destructae sunt, secundum
quantitatem rerum sit ibi numerus canonicorum.
ITEM ALIA CAPITULA.

4.
De senodochiis precipimus, ut secundum
possibilitatem vel temporis fertilitatem, testamentorum
scripta sequantur.
5.
De feminis cum presbyteris cohabitantibus
placuit, ut penitus eiciantur, ne ulterius cum his
de quibus suspicantur quoquo modo conversentur.
Et si prima contestatione episcopi sui a
septem usque ad tres idoneis testibus convincitur
praevaricasse, proprii gradus periculo subiaceat.
6.
Si episcopus contestationem vel correptionem
huiuscemodi neglexerit, aut post hoc sinodale
concilium infra dies 40 emendatione digna non
emendaverit, iudicio metropolitani sui sententiam
subiaceat.
Codex Blankenburgensis.
7.
De monasteriis et senedochiis inordinatis et
destructis, ad palatium vel ad quorumcumque iura
pertinentibus, qui admonitionem episcoporum contemnunt,

placuit nostrae imperialis providentiae
iudicio reservari.
CAPITULA GENERALIA.

id est 60 solidos, persolvat. Si vero tertio
quis in eadem culpa fuerit inplicatus, sciat se
omnem substantiam suam amissurum, aut in exilio
esse mittendum. De mediobribus quippe liberis
homines qui non possunt per se hostem facere,

comitum fidelitati committimus, ut inter duos aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.