PL 97, col. 500

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

I, 28, 87; novum inserit post I, 77. Saepissime
singulas, imo plures voces omittit, plerumque tales,
quae omissae sententiam non turbant; maxime initio
capitum addit, omittit, mutat proprio Marte, ita
ut consulto haec omnia egisse videatur; quamobrem
neque hoc semper erat indicandum, neque lectiones
aperte falsas ubivis exhibuimus, longe plurima tamen
earum parte annotata.
3 b. Cod. bibl. Bonnensis membr., in-8º, saec.
XII, quem a. 1826 evolvi, descriptus in Rhein. Mus.
I, 1, 1827, p. 158-164, unde apparet in Ansegisi
opere eum arctissime ad 3 accedere, adeo ut ejus
apographum videatur. Quae ibi notantur ejus lectiones
non cum 3 communes, ita comparatae sunt, ut
Codicem cum Editis non conferendum judicaverim.
Ejusdem classis videri potest:
3.
c. C. bibl. regiae Parisiensis n. 4417, saec. IX,
olim Aniciensis; cui ut Scafhusano et Bonnensi appendices,
I, III, et pars capitum appendicis secundae,

desunt.
4.
Cod. Weissenaugiensis olim monasterii, nunc
in castro Lindenau ad lacum Brigantinum servatus,
membr., in-4º, saec. noni exeuntis, vel X, post Ansegisi
libros I-IV, continet Codicis Theodosiani interpretationem
Wisigothicam, aliquot Justiniani novellas [(Savigny Zeitschrift II, p. 160)] ,
Erchanberti
Breviarium [(Monumenta Germ., II, 327-330)] , et
pp. 173-200 duplicem capitulorum titulum, scilicet
primo pagg. 173-183, capitibus signatis 1-33, Ansegisi
IV, 13, 14, capitulare de exercitu promovendo,
Ansegisi IV, 15-33, tum p. 183-200, capp. signatis 1,
2, 36-57, 59-65, 65-70, 77, 78, 70, 72-75, 78, 79,
83-88, 90-107, Ansegisi IV, 34-57, 59-70; III, 67,
68, 70, 72-75, 78, 79, 83, 86, 89, 90, 38, 39, 43-45,
47-49, 52, 53, 55, 61, 64-66; IV, 9; III, 11, 14, 16,
26, 27. Quod ad Ansegisum attinet, appendices ejus
tres desunt. Quae hic illic correcta sunt, ab eadem
manu profecta videntur. Scribit intellegere, negare

pro necare, rettulit; h saepe omittitur. Collationem ejus
cum Editis vir cl. Maier J. U. D. Eslingensis, benignissime
nobis obtulit. Codex ipse est, cui Heroldi
Editio capitularium praecipue innititur.
5.
Cod. bibl. Vatic. n. 4159, membr. in-8º fol.
CXII, saec. IX exeuntis, aut X, eleganter scriptus, sed
mutilatus, cum et tota prima quaternio desit, et Codex
in l. IV, c. 31, desinat. Praeter omnes praefationes
Bluhmius noster contulit I, c. 1-5, 140-159;
II, 29, 30; III, 45, 64; IV, 1-11.
6.
Cod. olim Schlettstadiensis, jam bibl. publicae
Argentoratensis, membr., in-fol. min. fol. CXV, saec.
IX, collatus a viro doctissimo Engelhardt, post legem
Alamannorum primo Ansegisi librum IV, tum manu
paulo diversa supplementa libri quarti, tres Ansegisi
appendices, l. I, II, III, et quaedam theologica
exhibet. Maxime a reliquis recedit in libro IV; ibi
enim non solum singulae voces innumerae suppletae,
mutatae, omissae sunt, sed integrae sententiae, imo

capita, vel admodum contrahuntur vel prorsus desunt,
ita ut, maxime versus finem libri, Ansegisus
se ipsum vix valeat agnoscere; quae omnia annotare
non necessarium visum est. Capita vero a scriptore
aut prorsus omissa aut nimium mutilata, alter, qui
reliquam Codicis partem confecit, in fine l. IV supplevit;
quo factum est ut nonnulla capita bis, imo
ter legantur, septem hujus libri capitibus in fine quoque
libri tertii iteratis. In eodem libro quarto occurrunt
etiam glossae germanicae [(c. 5, 17, 25, 26, 29)] ;
omittitur praeterea l. I, c. 19, additur aliud post I, 162.
Quos praeter ad primam recensionem pertinent
Codices [(Vat.)] Baluzii Vaticanus 1, in bibliotheca Palatina,
sancti Vincentii Mettensis, et maxima eis affinitate
conjunctus regius Parisiensis inter Supplementa
Latina n. 75 signatus, saec. X, qui libros
quatuor et appendices I et II exhibent, atque:
Div. C. regius Parisiensis n. 4761, Baluzii Divionensis,
in quo appendici III capita a. 803 minora 16,
18, 19, quorum nonnisi prius lib. I, c. 138, habetur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.