PL 97, col. 501

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

adjiciuntur. Et ni quidem saeculo decimo exarati,
veris capitularibus et Ansegiso nonnulla capitula ex
Benedicto decerpta submittunt. At qui proxime nominandi
veniunt, Codex Gothanus alter, Bellovacensis,
Camberonensis et Rivipullensis, Ansegisum
Editionis quidem prioris, cum Benedicti tamen libris
conjunctum, sistunt.
G. Gothanus manu saeculi XI ineuntis exaratus est
initio voluminis magni, cujus plagulae 375-395 Ansegisum
supra numero 1* laudatum exhibent. Singulorum
librorum initia littera picta ornantur; inter libri
primi indicem Carolique praefationem imago imperatoris
in solio residentis librumque atque sceptrum
tenentis conspicitur. Textus Ansegisi, eadem ratione
qua Benedictus capitula a se recepta haud raro
correxit, paululum immutatus est, maxime in principio
capitum vocibus quoque, vero, autem, quidem,
etiam, itaque, ergo, deinde, omissis. Majora etiam
mutat, e. g., l. II, 6, 31; III, 20; capita I, 24, 86;

III, 66, omittit. Pro nonas saepius annonas scribit,
animadvertente D. Bethmann, qui lectiones ejus variantes
enotavit.
Bell. Bellovacensis aeque ac Gothanus Ansegisum
cum appendicibus suis, tum Benedicti libros tres et
additiones II, III, IV, necnon, ut Baluzius refert,
nonnulla Caroli Calvi capitularia continebat.
Camb. Camberonensis in Hannonia monasterii
Codex aeque ac
Riv. Rivipullensis in Hispania Tarraconensi, Ansegisum
et librum Benedicti primum, Rivipullensis
etiam aliquot Ludovici I et Caroli Calvi capitula,
capitula Walterii episcopi Aurelianensis, aliquot
Hincmari epistolas, postremo historiam translationis
sancti Stephani continebat. Utriusque lectiones aeque
ac Bellovacensis Baluzius notavit.
N. Normannicus, montis sancti Michaelis in periculo
maris, Lotharium quidem inter legislatores agnoscit,
caeterum Babenbergensi, Pithoeano et Parisiensi

alterius recensionis Codicibus in omnibus fere
consentit. Exhibet Ansegisum et Benedicti librum I,
atque libri II capita CCCLXIII priora.--Quibus accedunt:
Aurelianensis jam in bibl. publica ejus civitatis
asservatus, saec XI, membr., in-fol., olim sancti Benedicti
Floriacensis [(cl. Hanel p. 274, n. 193)] qui
libros quatuor et appendices I et II exhibet, Wergatensis
antiquissimus a Chiniaco in altera Baluzii
Editione t. I, p. 698, laudatus, tum ex Baluzii praefatione,
t. I, p. 32, 33, Codex Molinaei; Codex olim
cathedralis Trevirensis, necnon a Blumio nostro [(Archiv. V, pag. 583)]
laudatus Ottobonianus; necnon
C. bibl. regiae Parisiensis n. 4628 A, m., saec.
X, in quo post multa capitularia supra memorata,
capitula II, 32 b, et 32 c, numeris XXXIII et XXXIIII
signata, tum decretum Childeberti cum catalogo
regum Francorum, Ansegisi libri IV et appendices
III, praemisso capite de servo clerico facto, capitularia
annorum 828, 829 et alia, in fine vero Einhardi

Vita Caroli, habentur. Libro IV etiam capp. 14
b 24 b et 69 b leguntur. Exscriptus inde est:
C.
bibl. regiae Parisiensis n. 4631, m., saec. XV.
P. bibl. regiae Parisiensis n. 3878, m., saec. X.
Post Poenitentialem, capitula ex Ansegisi libris et ex
Caroli Calvi capitularibus decerpta, fragmentum synodi
Tribueriensis a. 895 et alia quaedam continet.
Evolvi eum Parisiis. Similis ei esse videtur
Trec. Trecensis, olim Francisci Pithoei. Ut Baluzius,
pag. 53, monet, nonnisi excerpta librorum Ansegisi
et Benedicti exhibet; hodieque in bibliotheca
Montepessulana asservatur; mbr., saec. XI [(Haenel,
p. 235, h. 137)] .
Secundae classis, ejus scilicet quibus Lotharii Caesaris
nomen expunctum est, Codices tres in Germania,
unus Romae, reliqui in Gallia, exstant. Sunt autem
isti:
a. Sang. 2. C. bibl. Sangallensis n. 728, mbr.,
saec. X, de quo videas annalium nostrorum t. V, p.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.