PL 97, col. 518

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

ut ad monasteria venientes, secundum regularem ordinem
primo in pulsatorio probentur, et sic accipiantur.
Et qui ex seculari habitu in monasteria veniunt,
non statim foras ad ministeria monasterii mittantur,
antequam intus bene erudiantur. Et ut monachi ad
secularia placita non vadant. Similiter qui ad clericatum
accedunt, quod nos nominamus canonicam
vitam, volumus ut illi canonice secundum suam
regulam omnimodis vivant. Et episcopus eorum
regat vitam, sicut abba monachorum.
70.
De susceptione hospitum. Venerabile enim videtur,
ut hospites, et peregrini, et pauperes susceptiones
regulares et canonici per loca diversa habeant;
quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione
magni diei: Hospes eram, et suscepistis

me. Et apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam placuerunt Deo,
angelis hospitio
susceptis
71.
De abbatissis contra morem ecclesiae Dei facientibus.
Auditum est, aliquas abbatissas contra
morem sanctae Dei ecclesiae benedictiones et
manus impositiones et signacula sanctae crucis super
capita virorum dare, necnon et velare virgines cum
benedictione sacerdotali. Quod omnino a vobis, sanctissimi
patres, in vestris parrochiis illis interdicendum
esse scitote.
72.
De clericis qui se fingunt esse monachos. Ut illi
clerici qui se fingunt habitu vel nomine monachos
esse, et non sunt, omnimodis videtur corrigendos
atque emendandos esse, ut vel veri monachi sint

vel veri canonici.
73.
De pseudographiis et dubiis narrationibus. Pseudographiae
et dubiae narrationes, vel quae omnino contra
fidem catholicam sunt, ut epistola pessima et falsissima,
quam transacto anno dicebant aliqui errantes
et in errorem alios mittentes quod de coelo cecidisset,
nec credantur nec legantur, sed comburantur,
ne in errorem pro tali scripto populus mittatur.
Sed soli canonici libri, et catholici tractatus,
et sanctorum auctoritas et dicta legantur et
tradantur.
74.
De cantu Romano a monachis peragendo. Monachi
ut cantum Romanum pleniter et ordinabiliter
per nocturnale vel gradale officium peragant, secundum
quod beatae memoriae genitor noster Pippinus

rex decertavit ut fieret, quando Gallicanum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.