PL 97, col. 698

Capitularia spuria (Auctor incertus (Carolus Magnus)), J. P. Migne

quidam et maxime mulieres, qui festis ac sacris diebus
atque sanctorum nataliciis non pro eorum quibus
debent delectantur desideriis advenire, sed blando et
verba turpia decantando choros tenendo ac docendo,
similitudinem paganorum peragendo advenire procurant.
Tales enim sicut minoribus veniunt ad eclesiam,
cum peccatis maioribus revertuntur. In tali
enim facta debet unusquisque sacerdos diligentissime
populum admonere, ut pro sola oratione his diebus
ad eclesiam recurrant, quia ipsi qui talia agunt,
non solum se perdunt, sed etiam alios deperire attendunt.
36.
De his qui adhibitam sibi uxorem relinquunt et
aliam sortiunt. Nulli liceat excepta causa fornicationis
adhibitam uxorem relinquere et deinde aliam copulare;
alioquin transgressorem priori convenit sociari
coniugio. Sin autem vir et uxor divertere
pro sola religione inter se consenserit vita,
nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut ab eo

singulariter proviso constituatur loco. Nam uxore
nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonio
non solvantur.
37.
Ut non liceat uno tempore duas habere uxores,
uxoremve et concubinam. Nulli liceat uno tempore
duas habere uxores, uxoremve et concubinam, quia
cum domui non fit lucrum, animae fit detrimentum.
Nam sicut Christus castam observat eclesiam, ita
vir castum debet custodire coniugium.
38.
De incestis et inutilitatibus coniunctionibus.
Consobrinam, nepotem, novercam, fratris uxorem,
vel etiam de propria cognatione aut quam cognatus
habuit, nullus audeat in coniugio copulari. Si quis
vero huic nefario coniugio convenerit, et in eo permanserit,
sciat se apostolicae auctoritatis anathematicis
vinculo esse innodatus; et nullus sacerdos illi
tribuat communionem. Si vero conversus diversusque
ab inlicita fuerit copulatione, dignae penitentiae

submittantur, ut sacerdos loci consideraverit.
Eugenius gratia Dei episcopus sanctae catholicae
atque apostolicae Romanae ecclesiae huic decreto a
nobis promulgato subscripsi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.