PL 98, col. 1002

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

in sinu regni gubernacula Domino tribuente suscepimus,
necesse est ut in ejus defensione et ob ejus
exaltationem, Christo auxiliante, toto annisu certemus,
ut ab eo boni servi et fidelis nomine censeri
valeamus. Quod quidem non solum nobis, quibus in
hujus saeculi procellosis fluctibus ad regendum commissa
est, sed etiam cunctis ab ejus uberibus enutritis
sollicite observandum est: ita tamen ut ab ejus
unione, qui ejus membrum esse dinoscitur, nullatenus
abscedat. Quoniam qui cum ea non est, adversus
eam est: et qui cum ea non colligit, spargit. Hujus ergo
rei causa loqui compellit, quod non sine quodam animi
moerore prosequimur, quippe qui cum infirmantibus
infirmari, et cum scandalizantibus uri, apostolico
perdocemur exemplo. Inflammavit igitur ventosae arrogantiae

inflata ambitio, et vanae laudis insolentissimus
appetitus, quosdam orientalium partium non
solum reges, sed etiam sacerdotes, adeo ut postposita
sana sobriaque doctrina, et parvipendentes illud
apostolicum, Si quis evangelizaverit vobis, praeter id
quod evangelizatum est, etsi angelus sit, anathema sit [(Galat. I)]
,
et transgredientes contra propheticam
institutionem terminos majorum, per infames et ineptissimas
synodos Ecclesiae inferre conentur quod nec
Salvator nec apostoli intulisse noscuntur; et dum
sublimare conantur suae laudis fastigium, magnum
accumulent suis animabus deliquium; dumque suorum
gestorum ordinem volunt mandare memoriae
posteritatis, discindunt vinculum ecclesiasticae unitatis.
Gesta sane est ante hos annos in Bithyniae

partibus quaedam synodus tam incautae tamque indiscretae
procacitatis, ut imagines in ornamentis ecclesiae
et memoria rerum gestarum ab antiquis positas
incauta abolerent abdicatione: quodque Dominus
de idolis praecepit, hoc illi de cunctis imaginibus perpetrarent;
nescientes imaginem esse genus, idolum
vero speciem: et speciem ad genus, genus ad speciem
referri non posse. Nam cum pene omne idolum
imago sit, non omnis imago idolum. Alterius et
longe alterius definitionis est idolum, alterius imago:
cum videlicet istae ad ornamentum vel ad res gestas
monstrandas fiant, illud autem nunquam nisi ad miserorum
animas sacrilego ritu et vana superstitione
inliciendas: et imago ad aliquid, idolum ad seipsum
dicatur. Qui nimirum tantae caecitatis caligine obtenebrati

fuerunt, ut cunctis qui eas habere in ecclesiis
noscebantur vel habituri erant anathematizatis,
inter caeteros errores hoc etiam suo errori insererent
quod rex eorum Constantinus eos ab idolis
liberasset: et ei qui exsultavit ut gigas ad currendam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.