PL 98, col. 1003

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

viam, de quo dictum est, Ecce vicit leo de tribu
Juda, radix David [(Apoc. V)]
, et triumphanti mundi
spolia secum reportavit, victoriae titulum derogare
cupientes, regi suo adnecterent: cum non de eorum
rege, sed de vero triumphatore Christo propheta
praedixerit: Ecce Dominus ascendet super nubem levem,
et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra
Aegypti a facie ejus [(Isa. XIX)]
. Nubem levem,
corpus videlicet humanum, quod ex virgine
assumpserat nulla humanae commistionis sorde praegravatum:
Aegyptum mundum volens intelligi: quod
et per Jeremiam pene iisdem verbis se dudum facturum
esse promiserat, dicens: Disperdam simulacra,
et cessare faciam idola de Memphis [(Ezech. XXX)]
.
Gesta praeterea est ferme ante triennium et altera

synodus illis in partibus, ab eorum qui priorem gesserant
successoribus, vel a plerisque qui in priore
fuisse narrantur: quae tamen quanquam a priore
distet voto, non tamen distat errore; et si dispar est
negotio, est tamen compar flagitio; et cum sit posterior
tempore, non tamen est posterior crimine. Nec
immerito in unius baratri coenosum lacum, quanquam
per diversa fluitantes, confluere videntur, quae
ab unius jactantiae et vanae laudis fonte scaturiisse
creduntur. Haec enim, anathematizata et abominata
cum suis auctoribus priore, imagines, quas prior nec
etiam cernere permiserat, adorare compellit; et ubicunque
sive in divinae Scripturae locis, sive in sanctorum
Patrum commentariis, quamcunque repererunt
imaginum mentionem erga suae voluntatis arbitrium

vertunt in adorationem. Nec minoris absurditatis
spiris hi connectuntur in habere et adorare,
quam illi connexi sunt in imagine et idolo, cum illi
imaginem et idolum, isti habere et adorare, unum
esse putarunt, quae tamen a se invicem distant, et
diversitate rei et societate praedicamenti: quippe cum
unum illorum sit habitus, alterum agere. Nam illa
etsi magna distent differentia, saltem in eo junguntur,
quod unum species, alterum genus est: haec vero nec
genere, nec specie, nec ulla hujuscemodi societate
sibi cohaerent, cum et adorari possint quae non habentur,
et haberi quae non adorantur. Sicque rejectis
moderaminis retinaculis, et neglecto quod ab antiquis
non incongrue dictum est proverbio: Ne quid

nimis, mediocritatis calle transmisso, per devia gradiuntur:
veluti si quis cuidam multiloquio vacanti
temperamentum in loquendo indicere curans, ille e
contrario adeo silentio studeat, ut mutus efficiatur,
et cui dedecus ingerebat inordinata loquacitas, dedecus
nihilominus ingerat desidiosa taciturnitas. Aut si
quis medicus aegrotantem temulentiae arguat, ille putans

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.