PL 98, col. 1004
De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne
se medici parere dictis, non solum vini sed
etiam laticum sibi interdicat humorem, adeo ut
qui dudum languebat nimio vini haustu madefactus,
omni sibi liquore interdicto, langueat siti arefactus:
cum tamen, et si diversa sit causa languoris, unus
tamen sit effectus desidiosi erroris. Interea cum in
neutra parte neque isti neque illi temperantiae teneantur
habenis, sed utrique praecipites per abrupta discurrant,
et dispari cursu ferantur, uno tamen occursu
sponsae Christi Ecclesiae, cui ipse dicit in Canticis
canticorum, Tota speciosa es, amica mea, et macula
non est in te [(Cant. II)]
, maculam inferre conantur,
dum et illi ei bene habita abjicere, et isti bene habitis
male uti suadent; dum scilicet et illi ei ornamenta
auferre student, et isti eam ornamenta adorare
permovent; quae duo mala, ut praefati sumus, de
jactantiae fonte pullularunt. Dumque volunt humanos
favores, et vocari ab hominibus Rabbi, et
suas laudes suis apicibus praefigunt, nec attendunt
quod per quemdam sapientem dicitur: Laudent te
alii, et non os tuum, extraneus, et non lingua tua [(Prov. XXVII)]
:
relictis priscorum Patrum traditionibus,
qui imagines non colere sanxerunt, sed in ornamento
ecclesiarum habere siverunt, novas et insolitas
Ecclesiae nituntur inferre constitutiones, quibus
ei maculam potius quam decorem ascribant. Nam si
novas constitutiones Ecclesiae ingerere jactantia est,
schisma est: quod tamen in Ecclesia fieri non debet:
quod si schisma est, macula est, quae in Sponsa esse
negatur. Si igitur novas constitutiones Ecclesiae ingerere
jactantia est, macula procul dubio est, quae in
sponsa esse negatur. Unde datur intelligi non eum
esse amicum sponsi, qui adeo suae laudis vult cumulare
cacumen, ut per errorum notas non vereatur ecclesiasticum
obtundere acumen; ac per hoc si sponsam
macula non decet, eam ei nullus conari debet
imprimere: quam si nullus conari debet imprimere
qui conatur, sponso injuriam facit. Si igitur sponsam
macula non decet, et revera non decet, qui conatur
imprimere, sponso injuriam facit. Nos denique
propheticis, evangelicis et apostolicis Scripturis contenti
et sanctorum orthodoxorum Patrum, qui nullatenus
in suis dogmatibus ab eo qui est via, veritas
et vita, deviarunt, institutis imbuti, et sanctas et universales
sex synodos, quae pro variis haereseorum infestationibus
a sanctis et venerabilibus Patribus gestae
sunt, suscipientes, omnes novitates vocum, et stultiloquas
adinventiones abjicimus: et non solum non
suscipimus, verum etiam tanquam purgamenta despicimus,
sicut et eam quae propter adorandarum
imaginum impudentissimam traditionem in Bithyniae