PL 98, col. 1005

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

partibus gesta est, synodum. Cujus scripturae
textus eloquentia sensuque carens ad nos usque pervenit.
Contra cujus errores ideo scribere compulsi
sumus, ut sicubi forte aut manus tenentium, aut
aures audientium inquinare tentaverit, nostri styli
divinarum Scripturarum auctoritate armati invectione
pellatur: et inertem, vel potius inermem Orientali
de parte venientem hostem Occidua in parte per nos,
favente Deo, allata sanctorum Patrum sententia feriat.
Quod opus aggressi sumus cum conhibentia
sacerdotum in regno a Deo nobis concesso catholicis
gregibus praelatorum, non arrogantiae supercilio, sed
zelo Dei et veritatis studio: quoniam sicut justis et
honestis rebus inhaerere sanctum, ita nimirum pessimis
et inordinatis rebus animum accommodare peccare

est. Unde et David quod societates malorum
fugerit, Deo quasi purum sacrificium offert, cum dicit: Odio habui congregationes malignantium, et cum
impiis non sedebo
[(Psal. XXVI)]
. Et Josaphat rex Juda
eo quod Israeliticae gentis pessimo regi amicitiis
junctus sit, a Domino arguitur per prophetam [(II
Par. XIX)] . Cum igitur praefatarum duarum synodorum
conditores nec illius imperitiae sermonem habeant
qua se Apostolus imperitum dicit sermone sed
non scientia, nec illius eloquentiae cum spiritali sensu
nitorem, de quo ex persona sanctorum praedicatorum
in Canticis canticorum Ecclesiae dicitur, Murenulas
aureas faciemus tibi vermiculatas argento [(Cant. I)]
:
mirum ducimus cur tantae vanitatis vento inflati sint,
ut eas non solum agitare praesumpserint, sed etiam

sex venerabilibus synodis adnumerare conati sint:
quarum neutra quomodo non septima post Nicaenam,
sed aut tertia, priore servata post Ariminensem, aut

Plerumque humana fragilitas suae impossibilitatis
metas excedit, et quanto se ultra quam debet extollit,
tanto ab eo qui in altis habitat, et humilia respicit
in coelo et in terra, recedit: quantoque ad eum
qui excelsus super omnes gentes est, per sublimitatem
appropinquare conatur, tanto ab eo propensius
elongatur. Quae si modum suae conditionis non negligat,
et superiora petere nitens, ad humiliora se devota
mente submittat, poterit se inclinando eo conscendere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.