PL 98, col. 1007

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

tantum ei est. Unde et sancto Moysi dixit: Ego sum
qui sum, et, Qui est, misit me ad vos [(Exod. III)]
. Nostrum
autem esse, quibus praeterita in recordatione,
praesentia in intuitu, futura in exspectatione, illius
essentiae comparatum non esse est. Vivere namque
ejus, nec initium, nec finem, nec mutabilitatem ullo
modo sentit. Unde et in prophetis scribitur: Vivo
ego, dicit Dominus [(Isa. XLIX)]
, et quidam sanctorum,
« Vivit Dominus, dicere ausi sunt, id est, qui in ea
vita vivit quam nec initium cepit, nec mutabilitas
movet, nec finis intercipit. » Nostrum autem vivere
ortum et occasum et mutabilitatem patitur; quanquam
anima immortalis sit, tamen mutabilis esse dignoscitur:
quae mutabilitas ei plerumque pro morte
ascribitur. Unde et primo homini dictum est, In

quacunque die comederis ex eo, morte morieris [(Gen.
I, 2)]
. Non quod statim ut praeceptum Domini est
transgressus, carnis sit morte multatus, sed quia ab
ea sanctitate in qua Deo proximus stabat, per animi
mutabilitatem sit longe digressus. Porro ejus regnare
a nostro regnare, non minus quam ejus esse a nostro
esse, et ejus vivere a nostro vivere distat: quippe
cujus essentia sicut semper habuit esse et vivere, ita
etiam et regnare. Nostrum enim regnare a nostro
esse et vivere praeceditur, a nostro interire succeditur:
quae dum ita se habeant, magnae praesumptionis
est Deum sibi quempiam dicere conregnare: cum
hoc nec David dicere ausus est, de quo Dominus
dixit, Inveni virum secundum cor meum, et illud, Inveni
David servum meum: oleo sancto meo linivi eum
[(Psal. LXXXIX)] ;
nec Salomon cui a Domino dictum
est, Sapientia et scientia datae sunt tibi, divitias autem
et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in
regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui [(II
Par. I)]
; qui de se quoque ipse loquitur confidenter, Deus docuit me sapientiam, et intellectum sanctorum
cognovi
[(Prov. XXX)]
. Nec quisquam de regibus, nec
de his quos meritorum praerogativa suffultos, nec de
his quos superbia usos fuisse Scriptura commemorat,
tale quid legitur dixisse. Interea con syllaba in conponendis
verbis secundum eos qui litterariae solertiam
disciplinae non nesciunt, pene nihil aliud quam simul
significat: ut est, Congregetur omnis Ecclesia
Israel [(Levit. VIII)]
; et, conveniat ad diem festum [(Dan. III)]
,
id est, simul in gregem glomeretur, simul

veniat; et Apostolus: Si tamen compatiamur, ut et
simul glorificemur [(Rom. VIII)]
, id est, conglorificemur;
et illud, Super vitrei marginem fontis uterque
consedit, id est, simul sedit: et consessor dicitur simul
sedens. Simul namque quaedam juxta eos qui
sagacissimae logicae arcana scrutantur, tribus modis
dicuntur: tempore, natura et genere. Tempore, ut
ait beatus Augustinus, cum quaelibet simul existunt
uno tempore vel apparent, ita ut neutrum de duobus
vel prius sit, vel alterum consequatur, sed utrique
ortus videatur esse communis; secundum quem modum
nobis simul minime regnare dicendus est, quippe
cum ille sit sempiternus, nos temporales, ille sine
initio, nos cum initio. Natura, cum quaedam naturaliter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.