PL 98, col. 1008
De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne
simul sunt, nullum tamen eorum praeest alteri:
ut verbi gratia simplum et duplum ponamus necesse
simul esse naturaliter: sed neque duplum facit ut
simplum sit, neque simplum efficit duplum; sed nec
secundum hunc modum nobis simul regnare dici potest,
cum tot distantiis natura ejus nostrae naturae
prior sit, totque modis creatrix creatam praecedat.
Genere, quoties ex eodem genere manantia simul
videntur esse natura, sed specie discernuntur, ut
est animal. Nam et pedestre et aquatile animal
dicitur, sed specie discernitur: nullumque alteri aliud
prius est, sed simul omnia ab animali, id est, ab
uno genere orta noscuntur. Qui tertius modus, non
minus quam praecedentes duo, eum nobis simul
regnare reluctatur, cum nullatenus natura nostra
et ejus quadam substantiae unitate conjuncta
dignoscatur, et quadam specie discernatur; qui dum
per potentiam divinitatis ubique sit, tamen non
alicui conregnare dici recte potest. Aliud est enim
ubique esse, aliud cum quoquam simul esse; aliud
ineffabiliter regnare, aliud cuiquam conregnare.
Conregnare igitur et consedere et plurima hujuscemodi
si absolute proferantur, nec quisquam cuiquam
consedere vel conregnare dicatur, simul duos vel
plures conregnare vel consedere designat. Si vero
quis cuiquam conregnare vel consedere dicatur, significat
eum praecedere cui conregnatur vel consedetur:
illum vero ejus participem fieri qui conregnat
et consedet, dicente Vase electionis Paulo: Consepulti
estis Christo [(Rom. VI)]
; et iterum: Si consurrexistis
Christo, quae sursum sunt quaerite: [(Coloss.
III)]
. Unde datur intelligi eum praecedere qui
sepelitur et surgit, eos vero participare ei cui
consepeliuntur et consurgunt. Nisi enim Redemptor
humani generis pro nobis sepultus fuisset
et resurrexisset, nos ei consepeliri et conresurgere
minime poteramus. Quo documento colligitur, a cautela
remotum esse Deum nobis dicere conregnare:
qui non nobis in regnando participat, sed sicut omnium
auctor est, ita omnes in esse, vivere et regnare
praecedit. Quod si forte contentiosus quis hujus
verbi astruere tentans errorem, ea quae secundum
formam servi de unigenito Dei Filio dicta sunt in
testimonium trahat, dicens: Cur non conregnet nobis
cui, secundum Apostolum, compatimur, consepelimur,
convivificamur, consurgimus? cujus promissionis
cohaeredes et concorporales et comparticipes
sumus in eodem Jesu Christo per Evangelium,
in quo Deus coexcitavit nos simulque fecit
sedere in coelestibus; de quo et evangelista dicit: Convescens elevatus est
[(Act. I)]
; et iterum: Illi autem
profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante [(Marc. XVI)]
:
perpendat, abstersa nebulosae mentis
caligine, non hoc ex sua divinitate, sed ex nostra
humanitate esse in quo nos ei compatimur, consepelimur,
convivificamur. Sicut enim pati, sepeliri,
vesci, in quo nos ei consepelimur, compatimur,
et ille nobis convescens dictus est, proprie
humanum est: ita et regnare proprie divinum est,