PL 98, col. 1009
De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne
Psalmista attestante, qui ait: Exaltatum est nomen
ejus solius [(Psal. CXLVIII)]
; et iterum: Domini est
regnum et ipse dominabitur genti [(Psal. XII)]
; et idem, Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum,
et dominatio tua in omni generatione et progenie [(Psal. CXLV)]
.
Dicimur enim et nos regnare, sed abusive,
non proprie. Nam regnare, immortalem et veracem
esse, illi est naturale; caeteris vero qui haec
consequuntur illius largitione est attributum qui
vere regnat, solus immortalis et verax est, doctore
gentium praedicante, qui ait: Est enim Deus verax,
omnis autem homo mendax [(Rom. III)]
; et rursus: Qui solus habet immortalitatem
[(I Tim. III)]
; non
quo, ut ait beatus Hieronymus, et angeli et caeterae
rationales creaturae immortalitatem non habeant
et veritatis sint amatores, sed quo ille solus naturaliter
sit et immortalis et verax, caeteri vero immortalitatem
et veritatem ex largitione illius consequantur,
et aliud sit habere per semet, aliud in potestate
donantis esse quod habeas. Si ergo recte dici
possumus Deo commori et compati, qui immortalis
et impassibilis est, ita et recte dici potest Deus nobis
conregnare. Et si illud manifesta ratione dici
contemnitur, et istud prudenti indagatione repudiatur.
Compatimur enim Christo quando in ejus
amore qui pro nobis crucis passionem perpessus
est, carnem nostram crucifigimus, id est, mundum
cum vitiis et concupiscentiis, et morimur mundo,
et commorimur Christo, et sic carnem, id est corpus,
crucifigimus, ut desideria ejus calcemus. Consepulti
enim sumus cum illo per baptismum in
mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a
mortuis per virtutem Patris, ita et nos in novitate
vitae ambulemus: et sic baptizati consepulti sumus
ei, ut de caetero hanc vitam sequamur, in qua Christus
resurrexit. Baptismum resurrectionis pignus est
et imago, ut jam in praeceptis Christi manentes,
ad praeterita denuo non revolvamur. Convivificamur
autem et consurgimus ei, si similitudini mortis
ejus sumus complantati, id est, si in baptismo
omnia vitia deponentes in novam vitam translati
de caetero non peccemus. Similitudo enim mortis
similem praestavit resurrectionem. Cohaeredes autem
et comparticipes ejus sumus, non quo aliqua
inter nos possessio dividatur, sed quo ipse sit Dominus
haereditas nostra atque possessio. Dominus
quippe, ait, haeredita svestra est [(Deut. XVIII)]
; et alibi, Dominus pars mea et haereditas mea
[(Psal. XV;
Eccli. XLV)]
. Concorporales enim, quia quanquam
diversas habeant gratias hi qui in Christo crediderunt,
in uno tamen sunt Ecclesiae corpore conglobati.
Simul ergo sanctos fecit sedere cum Christo in coelestibus
non quo ei sancti consedeant quandiu in
hoc mundo sunt et peregrinantur ab eo, sed quo,
juxta praefati doctoris sententiam, mos iste sit Scripturarum
ut interdum futura tempore praeterito
declinentur per schema quod dicitur prolepsis:
verbi causa de cruce Domini: Foderunt manus meas
et pedes [(Psal. XXII)]
; et alibi de passione ejus: