PL 98, col. 1028
De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne
angelo: Vide ne feceris: conservus tuus sum [(Apoc. XIX et XXII)]
;
et pastor Ecclesiae Petrus blande
centurionis adorationem vitaverit, dicens, Surge, frater,
et ego homo sum sicut et tu [(Act. X)]
; et vas electionis
Paulus cum Barnaba Lycaonum adorationem
valida reluctatione spreverit, procul dubio omni creaturae
adoratio quae solum Deum decet, qui solus
adorandus, solus colendus est, impendenda esse vetatur,
salva tantummodo salutationis causa per quam
humilitas demonstratur. Dicat igitur nobis, dicat
sanctissimus Augustinus quid de hac adoratione Abrahae
vel Moysi senserit; ait enim: « Insinuatur hic
etiam humilitatis exemplum, quod Moyses cum quo
Deus loquebatur, non fastidivit neque contempsit alienigenae
soceri sui consilium, quanquam et ipse Jetro,
cum Israelita non fuisset, utrum inter viros
Deum verum colentes religioseque sapientes habendus
sit, quemadmodum et Job cum ex ipso populo
non fuisset, merito quaeritur, imo credibilius nabetur
(ambigue quippe posita sunt verba) vel utrum sacrificaverit
Deo vero in populo ejus quando vidit generum
suum, vel utrum eum adoraverit ipse Moyses.
Quanquam de adoratione etiamsi expresse positum
esset, honor videretur socero redditus eo modo quo
solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a patribus:
sicut de Abraham scriptum est, quod adoraverit
filios Heth. » Sed nec illud silentio praetereundum
est quod dicunt Jacob Pharaonem adorasse,
sive Daniel Nabuchodonosor regem, quod quidem
nec in Hebraeo habetur, nec in nostris Latinis codicibus,
qui a beato Hieronymo ex Hebraica veritate
translati sunt, uspiam reperitur. Non enim amplius
quam semel Jacob in conspectu Pharaonis fuisse legitur:
quod quidem hoc modo Scriptura narrat: Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem,
et statuit eum coram eo; qui benedicens illi, et interrogatus
ab eo, quot sunt dies annorum vitae tuae? respondit
Jacob: Dies peregrinationis et vitae meae centum
triginta annorum sunt parvi et mali, et non pervenerunt
usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati
sunt: et benedicto rege egressus est foras.
In quibus
verbis non eum adorasse, sed benedixisse monstratur.
Quod quidem et si fecisset, non ideo faceret ut
inde adorandarum imaginum exemplum sumeretur,
sed ut humilitas sancti patriarchae Deum timentis,
regem honorificantis monstraretur. Quae dum ita se
habeant, reor quod illi arbitrentur divinam Scripturam
illo familiarissimo illorum loquendi genere,
quod quidam acyrologiam nuncupant, uti, ut benedicere
posuerit pro adorare, qui loquendi modus tanto
eis peculiaris est, ut et habere, et salutare, et osculari,
et venerari, pro adorare et ipsi ponant, et ab
aliis positum accipiant, et ut ita dixerim pene omnia
eis hujuscemodi verba in adorare conversa sint.
Sancta vero Scriptura sicut caeteros errores, ita
etiam hunc loquendi modum abnuit, sed puris, propriis,
fixis sive prudentibus semper verbis sive sententiis
utitur, Propheta attestante, qui ait: Lex
Domini irreprehensibilis; quae si benedicere posuit pro