PL 98, col. 1247

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne · Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

et omne quod catholicum est, universale est; omne
autem quod universale est, profanis vocum novitatibus
caret: omne igitur quod ecclesiasticum est, profanis
vocum novitatibus caret. Nam si [Et si] haec
synodus vocum novitatibus careret, et antiquorum
Patrum dogmatibus contenta esset, universalis dici
poterat. Non autem antiquorum Patrum dogmatibus
contenta est, non igitur universalis dici potest. Universitas
namque ab uno cognominatur, quod uno
multoties verso propagatur. Nam multitudo unitatum
vertendo in unum collecta universitas efficitur.
Universalem plane eamdem synodum non cunctaremur
profiteri, nisi eam universalis Ecclesiae dogmatibus
sentiremus refragari.
CAPUT XXIX.
EXPLICIT FELICITER.

Domino excellentissimo filio nostroque spirituali
compatri Carolo regi Francorum et Longobardorum
ac patricio Romanorum, Adrianus papa.
Dominus ac Redemptor noster, qui provido suo
consilio auctor est, dignatus est de coelis ex sinu Patris
descendere . . . . Evangelium scientibus liquet
quod voce Dominica sancto et omnium apostolorum
principi Petro claves regni coelorum, et totius Ecclesiae
cura commissa est. Ipsi quippe dicitur: Petre,
amas me? Pasce oves meas [(Joan. XXI)]
. Ipsi dicitur: Ecce Satanas expetivit cribrare vos sicut triticum; et
ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua: et
tu aliquando conversus confirma fratres tuos
[(Luc. XXII)]
.
Ipsi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.