PL 98, col. 1248

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne · Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

Sciat dominus apostolicus et Pater noster, et cuncta
simul Romanorum Ecclesia, ut secundum quod
continet epistola beatissimi Gregorii quam ad Serenum
Massiliensem episcopum direxit: Permittimus
imagines sanctorum quicunque eas formare voluerint,
tam in ecclesia quam extra ecclesiam, propter
amorem Dei et sanctorum ejus; adorare vero eas
nequaquam cogimus qui noluerint; frangere vel destruere
eas etiam si quis voluerit, non permittimus.
Et quia sensum sanctissimi Gregorii sequi in hac
epistola universalem catholicam Ecclesiam Deo placitam
indubitanter libere profitemur.

Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt
adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum:
et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et
in coelo: et quodcunque solveris super terram, solutum
erit et in coelo [(Matth. XVI)]
. Ecce cura ei totius Ecclesiae
et principatus committitur. Et ipse vices suas
vicariis suis pontificibus relinquere dignoscitur Ecclesiae
curam gerendi. Nam etiam claves regni coelestis
accepit, et potestas ei ligandi et solvendi tribuitur.
Unde fiducialiter freti existimus quod si vestra
a Deo praefata regalis excellentia erga ejus sanctam
catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam et
nos, ut coepit, usque in finem in amore et dilectione
fideliter exstiterit, non solum eam ab omni peccati

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.