PL 98, col. 117

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

apostoli, atque portam] sancti Pancratii et Portuensem.
Ipse vero Haistulfus cum aliis exercitibus conjunxit
ex alia parte, et sua fixit tentoria juxta portam
Salariam et caeteras portas, et nobis direxit
dicens: Aperite mihi portam Salariam, et ingrediar
civitatem, et tradite mihi pontificem vestrum, et habebo
in vobis compassionem. Alioquin muros subvertens,
uno vos gladio interficiam, et videam quis vos
eruere possit a manibus meis.
Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam
urbem conjungentes resederunt juxta portam
beati Pauli apostoli, et caeteras istius Romanae
civitatis portas, et omnia extra urbem praedia longe
lateque ferro et igne consumpserunt, domos omnes
comburentes, pene ad fundamenta destruxerunt, ecclesias

Dei incenderunt, et sacratissimas sanctorum
imagines in ignem projicientes, suis gladiis consumpserunt,
et munera sancta, id est, corpus Domini nostri
Jesu Christi, in suis contaminatis vasibus, quos folles
vocant. miserunt, et cibo carnium copioso saturati,
comedebant eadem munera. Velamina altarium ecclesiarum
Dei, vel omnia ornamenta, quod nimis crudele
dici est, auferentes, in propriis utilitatibus usi
sunt. Servos Dei monachos, qui pro officio divino in
monasteriis morabantur, plagis maximis tundentes,
plures laniaverunt, et sanctimoniales feminas atque
reclusas, quae ab infantia et pubertatis tempore pro
Dei amore sese clausurae tradiderunt, abstrahentes
cum magna crudelitate polluerunt; qui etiam et in
ipsa contaminatione alias interficere visi sunt, et

omnes domos cultas beati Petri igni combusserunt,
vel omnium Romanorum, ut dictum est, domos comburentes,
extra urbem funditus destruxerunt, et omnia
peculia abstulerunt, et vineas fere ad radices
absciderunt; et neque domui sanctae nostrae Ecclesiae,
neque cuiquam in hac Romana urbe commoranti
spes vivendi remansit, quia, ut dictum est, omnia
ferro et igne consumpserunt, et multos interfecerunt,
sed et copiosam familiam beati Petri, et omnium
Romanorum, tam viros quam mulieres, jugulaverunt,
et alios plures captivos duxerunt. Nam et innocentes
infantulos a mamillis 93 matrum suarum separantes,
ipsasque vi polluentes interemerunt ipsi impii
Langobardi, et tanta mala in hac Romana provincia
fecerunt, quanta certe nec paganae gentes aliquando

perpetrarunt: quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides
nostras desolationes videntes ululant nobiscum.
Quinquaginta et quinque dies hanc afflictam civitatem
Romanam obsidentes, et ex omni parte circumdantes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.