PL 98, col. 1250

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

et virtus qua tota creatura fieri potuit. Filius verus
veri, et invisibilis ex invisibili, et incorruptibilis ex
incorruptibili, et immortalis ex immortali, et sempiternus
ex sempiterno. Unus Spiritus sanctus, ex Deo
substantiam habens, et qui per Filium apparuit,
imago Filii perfecti, perfecta viventium causa, sanctitas
sanctificationis praestatrix, per quem Deus super
omnia et in omnibus cognoscitur, » et caetera.
Et non solum historiographus iste hanc memorat
sancti Gregorii fidem, sed et maximus praedicator
sanctus Gregorius Nyssenus in sermone Graeco mirifice
atque splendide ea explanavit, qualiter, et a
quibus eidem sancto Gregorio disposita atque ostensa
et visa est.
Item sancti Hilarii ex lib. VIII de Fide [(Lib. VIII
de Trinitate)] , inter caetera: « Cum Spiritus sanctus,
qui et Spiritus Christi et Spiritus Dei est, res naturae
esse demonstretur unius, quaero igitur quomodo
non ex natura unum sunt? A Patre procedit
Spiritus veritatis, a Filio mittitur, et a Filio accipit,

sed omnia quae habet Pater, et Filius. Et idcirco qui
ab eo accipit, Dei Spiritus est, sed idem et Spiritus
Christi est. » Et post pauca: « Est enim in nobis
Spiritus Dei, sed et est in nobis Spiritus Christi,
et cum Spiritus Christi inest, inest Spiritus Dei. Ita
cum quod Dei est et Christi est, et cum quod Christi
est Dei est, non potest aliud quid diversum Christus
esse quam Deus est. Deus igitur Christus est, unum
cum Deo Christus: et illud evangelicum: Ego et
Pater unum sumus, etc. » [(Joan. X.)]
Item de epistola sancti Basilii ad Amphilochium
episcopum Iconii [(Lib. I de Spiritu sancto ad Amphiloch.,
18)] , inter caetera: « Unum idem et Spiritum
sanctum, et ipsum in unitate dictum per unum Filium
uni Patri conjunctum, et per ipsum complens
superlaudabilem et beatam Trinitatem. » Et post
pauca: « Enimvero una Dei scientia est, ab uno
Spiritu per unum Filium in uno Patre. » Et iterum:
« Naturalis bonitas et secundum naturalem

sanctificationem, et regalem dignitatem, ex Patre
per Unigenitum in Spiritu pertransit, etc. »
Item sancti Ambrosii ex lib. I [(cap. 3)] de Spiritu
sancto, inter caetera: « Vos autem baptizabimini
Spiritu sancto. » Et post pauca: « Unitas ergo operationis,
unitas praedicationis, quae non potest separari.
Quod si hoc loco separetur Spiritus ab operatione
Patris et Filii, quia dictum est, Ex Deo omnia,
et, Per Filium omnia, ergo et ibi, quia Apostolus de
Christo dixit. Qui est super omnia Deus benedictus in
saecula [(Rom. IX)]
, non solum cum creaturis omnibus,
sed etiam Patri, quod dictu est nefas, praetulit; sed
absit. Non enim inter omnia Pater, non inter plebem
quamdam creaturarum suarum. Subter creatura omnis,
supra divinitas Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Illa servit, haec regnat; illa subjacet, ista dominatur,
etc. »
Item sancti Gregorii Theologi de secundis epiphaniis
[( Orat. in sancta lumina )] , inter caetera: « Nobis

autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus
Jesus Christus, per quem omnia, et unus Spiritus
sanctus, in quo omnia. Hoc ipso autem quod
dicimus, Ex quo, et Per quem, et In quo, non naturam
secamus, neque enim praepositionum syllabae
mutatae naturae veritatem mutabunt, sed unius naturae
sui cujusque nominis proprietatem designat. Quod
manifestissime indicatur ex eo quod rursus in unum
revocatur ista ipsa diversitas; si quis tamen non transitorie
apud ipsum Apostolum legat illud quod scriptum
est, cum dixit: Quia ex ipso, et per ipsum,
et in ipso omnia [(Rom. XI)]
, et addidit: Ipsi gloria
in saecula saeculorum [(Ibid.)]
. »
Item sancti Augustini ex sermone de Ascensione
Domini inter plura: « Dedit in terra conspicuus,
et proximis proximus Spiritum sanctum, insufflando
in faciem eorum: et ab hac maxime charitate quae
in coelis est, de coelo misit Spiritum sanctum. Spiritum
sanctum accipe in terra, et diligis fratrem; accipe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.