PL 98, col. 1255

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

Responsio. Veraciter propter haereticos haec dixerunt,
sicut beatus Augustinus in ejusdem psalmi explanatione
inquit: « Quanta maligne operatus est
inimicus in sanctis tuis, in his quae sancta tua erant,
id est in templo, in sacerdotio, in illis omnibus sacramentis
quae illo tempore fuerunt, etc. » Similiter
et nunc ampliora mala inimici sanctae catholicae et
apostolicae Ecclesiae malignantes adversus olitanam
orthodoxamque traditionem pro sacris imaginibus,
depositione ad nihilum redacti sunt.
Item sancti Gregorii Nazianzeni, qui et Theologi,
in sermone de philosopho Irone [( Orat. in laudem
Ironis, circa med.)] , inter caetera: « Quomodo enim
non gloriabantur? Quomodo enim, non polluerunt
templum sanctum superventionibus multimodis? Et
in omnibus malis principabatur quidem vir impius
et iniquus, et neque nomen Christianitatis circumferens,
etc. »
IN ACTIONE QUINTA.
CAP. ITEM XV.-- Reprehensio. Quod epistola, quam
illi sancti Simeonis Stylitae dicunt, missa ad Justinianum
[Justinum] imperatorem, multum distet a
divinis Scripturis sive sanctorum Patrum documentis,
in eo quod ait praefato imperatori: « Pro quibus
commemorantes referimus divinis vestris auribus;
sive in eo quod idem imperator misericordia uti
prohibuerit. »
Responsio. Sanctus quippe Ambrosius scribens ad
Gratianum imperatorem librum orthodoxae fidei,
nunquid peccavit quia dixit ei, Sancte imperator?
Et quid extra dixit iste, scribens ad Christianissimum
Justinianum [Justinum] imperatorem pro zelo fidei
suae, divinis auribus, exprimens? Et ideo divinis
auribus, quia per divinos sermones audit, et fideliter
atque orthodoxe eos observat, recte divinas aures,
videlicet auditum divinum habere monstratur. De
misericordia vero uti prohibente, non ita est, sed
petens morari neque ad modicum, sed fieri decentem

vindictam sanctus ille poposcit: nam non sine misericordia,
ut superius fati sunt, verum etiam tantum
amorem erga imagines sanctorum habere videbatur,
ut impios illos anathematis jacularet ictibus. Quod
agnitum habere vestram a Deo inspiratam excellentiam
magnopere credimus, ubi sanctus Gregorius in
Dialogis suis meminit de beato Bonifacio, qualiter
miserum illum, qui cum simia veniens cymbala percussit,
sermone suo cum moerore ad mortem jaculavit.
Unde et post pauca sanctus Gregorius [(Lib. I,
c. 9)] , inquit: « Metuenda ergo tanto est ira justorum,
quanto et constat quia in eorum cordibus ille praesens
est qui ad inferendam ultionem, quam voluerit,
invalidus non est. »
Item idem ipse sanctus Gregorius in explanationem
beati Job [(Lib. XXXIV, c. 10)] , ubi dum de fortibus
sanctae Ecclesiae praedicatoribus tractaret, adjunxit:
« Unde ad prophetam de bonis doctoribus Dominus
dicit: Devorabunt et subjicient lapidibus fundae [(Zach. IX)]
.
Sancti quippe doctores, qui ad virtutem

et alios instruunt, hostes devorant, dum eos intra
corpus suum per vim conversionis immutant. Fortes
ex illa Ecclesia viri prodeunt, quibus quasi lapideis
ictibus iniquorum corda tundantur. Unde et Golias
immanissimus saxo fundae moritur [(I Reg. XVII)] , quia
angulari sanctae Ecclesiae lapide diabolica celsitudo
superatur. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XVII.-- Reprehensio. De eo quod omnibus
haereticis Samaritanos deteriores, et Samaritanis
eos deteriores dicunt qui imagines destruunt, cum
parentes eorum secundum eorum opinionem omnibus
haereticis deteriores fuerint, qui utrique imagines
destruxerunt.
Responsio. Et in his mellifluus doctor beatus Gregorius
Theologus in sermone de Natali Domini,
inter caetera, inquit: « Offenderis carne; hoc et
Judaei. Si et Samaritanum vocabis, et ut reliqua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.