PL 98, col. 1256
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
sileam, non credis deitati; hoc neque daemones.
O et Judaeis infidelior tu, et daemonibus deterior,
etc. »
Item ex edicto Justiniani imperatoris inter caetera:
« Sed neque Theodorus Mopsuestenus, qui et
Judaeos et Hellinas [ Id est Graecos, M.; id est gentiles
et paganos, H. ] superavit in sua impietate, etc. »
Item sancti Gregorii papae in explanatione beati
Job, de libro XIV, inter caetera: « Sicut qui mel multum
comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est
majestatis, opprimitur a gloria [(Prov. XXV)]
, » et infra:
« Gloria invisibilis conditoris, quae moderate
inquisita nos erigit, ultra vires perscrutata premit.
Unde et haeretici, quanto de sublimi intelligentia
amplius repleri ambiunt, tanto amplius inanescunt.
Immoderatis namque auribus cognitionis supernae
scientiam quo plus appetunt, plus amittunt. At contra
ii qui in sancta Ecclesia veraciter sunt humiles
et veraciter docti, norunt de secretis coelestibus et
quaedam considerata intelligere, et quaedam non
intellecta venerari: ut et quae intelligunt veneranter
teneant, et quae necdum intelligunt humiliter exspectent.
Quam praesumptionis audaciam bene praedicator
egregius refrenat, dicens: Non plus sapere
quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. » [(Rom. XII.)]
Et ideo praedecessores eorum plus quam oportet
sapere se extollentes, et novitate imponere molientes,
haeretici deteriores effecti, ad nihilum redacti
sunt.
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XVIII.-- Reprehensio. Quod nulla Evangelii
lectio tradat Jesum ad Abagarum imaginem misisse,
ut illi dicunt.
Responsio. Praedecessor noster sancte recordationis
dominus Stephanus quondam sanctissimus
papa, in supradicto concilio praesidens, inter plurima
veridica testimonia per semetipsum asserens,
docuit ita: « Sed nec illud est praetereundum quod
relatione fidelium de partibus Orientis advenientium
saepe cognovimus. In quibus licet Evangelium silet,
tamen nequaquam in omnibus incredibile fidei meritum,
et hoc affirmante de ipso evangelista: Multa
quidem et alia signa fecit Jesus, quae non sunt scripta
in libro hoc [(Joan. XX)]
. Denique fertur ab asserentibus [(Euseb. lib. I, c. 13)]
quod Redemptor humani
generis, appropinquante die passionis, cuidam regi
Edessenae civitatis, desideranti corporaliter illum
cernere, et ut persecutiones Judaeorum fugeret ad
illum convocare, ut auditas miraculorum opiniones,
et sanitatum curationes illi et populo suo impertiret,
respondisset: Quod si faciem meam corporaliter
cernere cupis, en tibi vultus mei speciem transformatam
in linteo dirigo, per quam et desiderii tui
fervorem refrigeres, et quod de me audisti, impossibile
nequaquam fieri existimes. Postquam tamen
complevero ea quae de me scripta sunt, dirigam tibi
unum de discipulis meis, qui tibi et populo tuo
sanitates impertiat, et ad sublimitatem fidei vos perducat,
etc. »
Item ex synodica trium patriarcharum, videlicet
Cosmae Alexandriae, Theodori Antiochiae, et Theodori
Hierosolymae, quae in praedicto concilio relecta, ab
omnibus fideliter honorata venerabiliter suscepta
est: ubi post multa sanctorum Patrum testimonia,
Theodorus patriarcha Hierosolymorum inquit: « Restat
mihi tempus enarrandi de Abagaro Edesseno,
et alia aut similia sanctorum Patrum, quae et vos
melius cognoscitis. Persevera, sanctissime Pater,
persevera in eadem bona fide, corroboratus super
petram fidei, sicut deiloqua vox affata est apostolum
Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt
adversus eam [(Matth. XVI)]
. Vere non praevalebunt
ei in saeculum saeculi. Cognitum facimus tibi sanctissimo
domino ego humilis Theodorus patriarcha