PL 98, col. 1262

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae,
quae semper justitiam tenuit, ut scriptum est:
Justitiae sedes, fidei domus, aula pudoris.
Quam justitiam, fidem atque pudorem, ut confessa
est, ecclesia Constantinopolitana amplectens, quando
ab errore conversa est, fecit pacem: quia tantummodo
ipsa sola sedes Constantinopolitana resistebat
olitanae orthodoxae fidei. Nam sedes Alexandrina,
seu Antiochena et Hierosolymitana semper nobiscum
tenuerunt priscam traditionem, scilicet orthodoxam
fidem, ut apud nos synodica earum pro sacrarum
imaginum stabilitate habere monstratur. Beati
Augustini in ejusdem psalmi explanatione inter
caetera: « Quia justitia et pax se osculantur, non
litigant. Tu quare litigas cum justitia? Ecce justitia
dicit tibi: Ne fureris, et non audis: Ne adulteres,
et non vis audire: Non facias alteri quod tu pati non
vis: Non dicas alteri quod tibi dici non vis; inimicus
es amicae meae, dicit tibi pax, quid me quaeris?

Amica sum justitiae. Quemcunque invenero inimicum
amicae meae, non ad illum accedo. Vis ergo
venire ad pacem? fac justitiam. Ideo alius psalmus
dicit tibi: Declina a malo et fac bonum [(Psal.
XXXVI)]
, hoc est ama justitiam; et cum declinaveris
a malo, et feceris bonum, quaere pacem, et
sequere eam, etc. »
IN ACTIONE QUARTA.
CAP. XXX.-- Reprehensio. Quod non ad adorationem
imaginum pertineat, ut illi dicunt, quod scriptum est: Exaltate Dominum Deum nostrum; et adorate scabellum
pedum ejus, quoniam sanctum est
[(Psal.
XCVIII)]
.
Responsio. Beati Augustini in ejusdem psalmi explanatione
[(circa med.)] ubi inter caetera inquit:
« Timeo non adorare scabellum pedum Domini mei,
quia psalmus mihi dicit: Adorate scabellum pedum
ejus [(Ibid.)]
; » et post pauca: « Converto me ad Christum,

quia ipsum quaero hic, et invenio quomodo
sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur
scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra terram,
quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit.
Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam
carnem nobis manducandam ad salutem dedit: nemo
autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit;
inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum
Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus
non adorando. » Et post pauca. « Ideo et terram
quamlibet, cum te inclinas atque prosternis, non
quasi terram intuearis, sed illum sanctum, cujus
pedum scabellum est quod adoras; propter ipsum
enim adoras. Ideo et hic subjecit: Adorate scabellum
pedum ejus, quoniam sanctum est [(Ibid.)]
. Quis
sanctus est, in cujus honore adoras scabellum pedum
ejus? etc. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XXXI.-- Reprehensio. Quod nec de eo imaginum
adoratio astrui possit, ut illi putant, quod
scriptum est: Adorate in monte sancto ejus [(Ibid.)]
.
Responsio. Beati Augustini in ejusdem psalmi
expositione (circa finem), inter caetera: « Haeretici
non adorant in isto monte, quia mons iste implevit
universam faciem terrae. Haeserunt in parte, et totum
amiserunt. Si agnoscant Ecclesiam catholicam,
adorabunt in isto monte nobiscum. Etenim lapis ille,
qui praecisus de monte sine manibus, jam videmus
quantum creverit, et quantas regiones terrae occupaverit,
et usque ad quas gentes pervenerit. » Et
post pauca: « Videmus confracta ab illo lapide omnia
regna terrae [(Daniel. II)] . Quae erant omnia regna
terrae? Regna idolorum, regna daemoniorum fracta
sunt. Regnabat Saturnus in multis hominibus; ubi
est regnum ejus? Regnabat Mercurius in multis hominibus;
ubi est regnum ejus? Fractum est, redacti
sunt illi in regnum Christi, in quibus ille regnabat. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.