PL 98, col. 1263

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

Et post pauca: « Natus est ergo de monte sine manibus
lapis ille; crevit, et crescendo fregit omnia
regna terrarum. Factus est autem mons magnus, et
implevit universam faciem terrae. Haec est Ecclesia
catholica, cui vos communicare gaudete: illi autem
qui non ei communicant, qui praeter ipsum montem
adorant et laudant Deum, non exaudiuntur ad vitam
aeternam, etc. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XXXII.-- Reprehensio. Quod non propter
illos qui imaginum adorationem spernunt, ut illi
delirant, per prophetam dicitur: Declinantes ad
obligationem adducet Dominus cum operantibus iniquitatem [(Psal. CXXIV)]
.
Responsio. De haereticis dixerunt: Sicut beatus
Augustinus in eodem psalmo (circa finem) explanavit,
inter caetera: « id est, quorum facta imitati
sunt: quia eorum praesentes laetitias amaverunt, et
futura supplicia non crediderunt. » Et post pauca:

« Ergo quia Christus Filius Dei pax est, ideo venit
colligere suos et secernere ab iniquis. Quibus
iniquis? Qui oderunt Jerusalem, qui oderunt pacem,
qui volunt conscendere unitatem, qui non credunt
paci, etc. »
IN ACTIONE QUINTA.
CAP. XXXIII.-- Reprehensio. Absurdissime et incaute
contra eos qui imagines adorare contemnunt,
ab his qui eas adorant prolatum est testimonium
sancti Evangelii: Nemo accendit lucernam, et ponit
eam sub modio [(Luc. XI)]
.
Responsio. Valde nimis atque pulchre contra eos
qui imagines contemnunt, dixerunt poni lucernam
sub modio, quia lucerna fides nostra est, videlicet
sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae, de qua
fide sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus super
sanctum Evangelium secundum Lucam explanatione [(Lib. VII, c. 11)]
inter caetera testatur dicens:
« Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit,

neque sub modio, sed super candelabrum [(Luc. XI)]
.
Ergo quia in superioribus Ecclesiam Synagogae
praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad
Ecclesiam transferamus. Lucerna enim fides est,
juxta quod scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum
tuum, Domine [(Psal. CXVIII)]
. Verbum enim Dei fides
nostra est, verbum Dei lux est [(Joan. I)] , lucerna est
fides. » Et post pauca: « Nemo ergo fidem sub lege
constituat. Lex enim intra mensuram est, ultra mensuram
gratia. Lex obumbrat, gratia clarificat; et
ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat,
sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis
Spiritus relucet gratia, quam princeps ille sacerdotum
fulgore supernae Divinitatis illuminat, ne eam
legis umbra restinguat. » Item sancti Joannis Chrysostomi
de interpretatione Evangelii secundum Matthaeum [(Homil. 15, post medium)] ,
inter caetera:
« Ego enimvero accendi, inquit, lumen: esse vero
ardentem, vestrae fiat celeritatis: non propter vos

solum, sed et propter eos qui futuri sunt, hujus
splendore laetificari, et ad virtutem deduci, etc. »
IN ACTIONE QUARTA.
CAP. XXXIV.-- Reprehensio. Quod non ita intelligenda
sit sententia beati Athanasii Alexandrinae urbis
episcopi ut illi eam intelligendam putant qui
hanc ad adorationem imaginum accommodare nituntur.
Responsio. Multae quippe sententiae beati Athanasii
in eadem feruntur synodo, et qualem ex ipsis
singulatim sententiam dixerint, minime in hoc capitulari
exaraverunt: sed sicut in sacris conciliis praedictorum
nostrorum praedecessorum sanctissimorum
pontificum ejusdem sancti Athanasii sententiae inter
caetera scriptae sunt, fideliter proferimus. Interrogatio
Antiochi ad sanctum Athanasium pro imaginibus:
« Cum lex ex prophetae dicant: Statuas et similitudines
non adorabitis, quomodo vos facitis imagines
et adoratis eas? » Respondit: « Non sicut deos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.