PL 98, col. 136

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

a Nicolao V Sixtus IV perfecit, Panvinio eodem
teste in hujus Vita, quae prima est ex adjunctis ad
Platinam: « Bibliothecam Palatinam, ait, in Vaticanam
toto terrarum orbe celebrem, Platina praefecto,
advectisque ex omni Europa libris, construxit, certosque
proventus, unde custodes et librarii Graeci,
Latini, et Hebraici menstrua salaria, quibus ali possent,
haberent, librique emerentur, assignavit: opus
omnium praeclarissimum et pontifice maximo dignum. »
At perpetuae librorum in bibliotheca permanentiae
eum prospexisse non constat, quemadmodum
post annos plusquam centum Sixtus V bibliothecae
novae, et loco et librorum congerie longe praestantiori,
atque antiqua illa celebriori consuluit. Ea
propter Panvinius idem alibi [(Cod. Vat. n. 3924)]
catalogos librorum descripsit, qui ab Innocentii VIII
temporibus in bibliotheca erant, at suo aevo nequaquam
reperiebantur. Inter hujusmodi libros codicesve
a bibliotheca Palatina ereptos Pauli litteras haud

numerari 117 video. Quin etiam Panvinio ex eodem
disco, in bibliotheca Vaticana esse, et cum
Pauli Vitam scriptis mandabat, et cum Adriani res
gestas enarrabat, ante annum videlicet 1561. Eo siquidem
anno, ut supra vidimus, fatebatur Pio IV et
lectores admonebat, se maxima ex parte pontificiam
historiam confecisse. Cumque haec per decem fere
saecula excurrere deberet a sexti nonagesimo, Gregorii
Magni primo ad sextum decimum jam provectum,
quo is florebat; ne duo quidem saecula maximam
operis partem ab eo vocari nec dici, nec cogitari potest;
neque enim fas est mendacii tantum virum arguere,
aut hebes adeo ingenium illi tribuere, ut lente
admodum graderetur longo suscepto itinere. Itaque
pro certo haberi debet, pontificias eas litteras in bibliotheca
Vaticana seu Palatina exstitisse ante annum
1561. Inde autem quid de iis evenerit triginta
illis annis, qui 1592 praecesserunt, cum Vaticana bibliotheca
nova opus illud Panvinii adepta est, ac
quomodo perierint, divinandum aliis relinquo.

VI.
Equidem Panvinianae recensionis causas aperiam,
quas praeteriisse aiebam Annalium Ecclesiae
principem. Anno 1564 in lucem prodiit Centuria illa
VIII, cujus capite 10 et Pauli epistolarum 31 et Adriani
44 argumenta eadem perleguntur quae habet historia
Panviniana. Ne verbum quidem mutatum videre
est, praeterquam in earumdem indicatione, quam
rem data opera esse factam nemo non dixerit. Et
sane; « Scripsit, inquiunt, Paulus epistolas plures
ad Pippinum, ad Carolomannum, et ad exercitum
Francorum, et ad alios quosdam: unam et triginta
mss. accepimus. » Ista si conferas cum iis quae supra
afferebam ex Panvinio, detractum videbis reges,
ignota nobis ex causa; et pro, in Biblioth. Vat. exstant,
dictum accepimus. Perinde est de Adriani epistolis:
Ubi enim Panvinius [(fol. 1156)] scripsit: « Exstant
in biblioth. Vat. 44 ejus epistolae ad Carolum
regem scriptae, quarum argumenta indicare operae
pretium erit, » Magdeburgenses aiunt: « Accepimus

ejus 44 epistolas mss. ad Carolum, quarum argumenta
indicare operae pretium duximus. » Quis vero
hinc non videt, male feriatum aliquem fortasse amanuensem,
certe falsum fratrem, Panvinii laborum
exemplum clam misisse ad Centuriarum scriptores,
uterentur, abuterenturve; modo auri sacra fames
expleretur? Ex magna utrinque similitudine et convenientia
Gretserus olfecit, Magdeburgenses Onuphrianum
codicem vidisse. « Quae enim, ait, his lavernionibus,
eorumque subadjuvis et administris, bibliotheca
non patuit? » Fallitur vero, dum putat, Magdeburgenses,
« pro more 118 suo calumnias nonnullas
intersparsisse. » Nam Panvinius synopses illas exscripsit
ex cod. Vat. quales apud Centuriatores leguntur;
et quae Gretsero videntur calumniae, nullum
alium norunt auctorem praeter Panvinium, qui ex
illo codice ipsissimas eas excepit, non animadvertens,
quandoque vocem aliquam, in pravum sensum
retortu facilem, iis inesse. Ubi autem Lipsiae prelis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.