PL 98, col. 137

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

commissa vidit quae, aut nimis libere, aut minus accurate
scripta fuerant, ea secundis curis emendavit.
VII.
Haec profecto est recensio cujus meminit Baronius.
Et est quod mirer, tantum virum haud vidisse,
argumenta illa quemadmodum scripta primum
fuerant a Panvinio, prorsus reperiri apud Magdeburgenses.
Voces siquidem deletae, aut in fine additae,
ut nihil dicam de superpositis seu interjectis; litterae
item aliquot, vel adjectae, vel detractae in codice
Panviniano evidentes adeo sunt, ut in legentis oculos
per se ipsae incurrant. Quamobrem editionem Magdeburgensium
conferenti cum ms. codice Panviniano,
tanta utrinque similitudo et convenientia erit evidens,
ut miraturus mecum sit Baronii diligentiam hac
in re minus accuratam. De Gretseri allucinatione
nil aliud dico, quam veniam adhibendam esse viro
doctissimo, qui Panvinianum codicem non habuit ob
oculos, sed Baronii sententiam amplexus, id tantummodo
adjecit quod acies ingenii rerumque ecclesiasticarum

diuturna tractatio proferendum suaserunt.
Quamobrem calumniarum genus, quod novatoribus
bona fide impactum in Panvinium recideret, ita interpretari
oportet, ut verba et dicta queis Gretserus insistit,
illorum ore prolata, quorum prava intentio est
in omnibus quae sedem apostolicam, in multis quae
catholicam religionem spectant, calumniae videantur
et sint; at catholico scriptori summa primum cum
fide exceptis ex codice, deinde diligenter emendatis,
ne forsan ita prelo committerentur, imprudentiae
magis quam calumniarum notam inurendam putemus.
VIII.
Huc accedit quod vir ille doctissimus, fervescente
adhuc aetate, necdum conscribendis Ecclesiae
rebus assuefactus, non eas tantum synopses seu
argumenta litterarum alicubi inconsiderate scripta
excepit, sed ipsemet totam pontificiam historiam hac
illac parum caute dictis resperserat. Quare illam
castigatiorem ubique redditam secundis curis videre
est in mss. Vaticanis codicibus. Neque id mirum:

nam Baronius cum ad scribendos Annales adjecit animum,
per annos triginta Ecclesiae rebus navarat
operam, quod proprio ore fatetur in tom. I, epistola
dedicatoria ad Sixtum V. « Cum jam sex lustris ipsa
ecclesiastica historia 119 fuerit a me septies ordine
temporum repetita. » E contrario Panvinius ipso in
ecclesiasticarum rerum tyrocinio pontificiam illam
Historiam composuit: quod ipsemet ante suam additionem
ad Platinam testatur, lectorem ita monens:
« Ante annos circiter octo, hortatu Marcelli card.
sanctae Crucis, quem postea summum pontificem vidimus,
cui ego me tunc temporis in clientelam totum
dederam, beati et sanctissimi illius viri virtutes admiratus,
ab historiis profanis conscribendis, ad ecclesiasticas
res usque ad ea tempora a paucis aut leviter
tentatas, aut omnino neglectas, tractandas et explicandas
animum converti. »
X.
Synopses illas diligenter excepi omnium oculis
subjecturus: at quia maxima occurrit discrepantia inter

illas et Codicis Carolini epistolas, aliae siquidem
alio ordine digestae sunt, atque utrobique chronologia
minus recta est, subjicere singulas epistolis suis deliberavi,
quas ad annos fere certos diducere conatus
sum, nimium libere vagantes apud eruditos aliquot
recentiores, qui temporis incerti occasionem nacti,
ad suas opiniones asserendas, loco eas movere impune
posse rati sunt. Neque id putet aliquis per me
fieri, ut meo ac lectoris otio abutar. Breviori quidem
via incedi posset monendo, quod synopses, seu argumenta
litterarum, quae primo scripsit Panvinius,
ipsissima illa sunt quae apud Centuriatores summa
cum fide referuntur; quae autem Panvinius idem recensuit,
Baronius primum in suis Annalibus evulgavit,
indeque in collectionem Conciliorum translata
sunt. At cardinalis doctissimus religioni non habuit,
aut verbum, aut sententiam quandoque aliquatenus
immutare, aut emendationes non omnino sequi.
Exemplo sint quae impraesens excerpo ex Pauli epistolis

Sed quam diversa eorum pleraque a Panvinianis
ibi leguntur! Labbeus siquidem, quod Baronio
haudquaquam evenit, Carolini Codicis editionem,
quae sexto post hujus mortem anno in lucem prodiit
Ingolstadii, versare potuit, et si qua minus clara minusque
exacta reperit argumenta, pleniora ac lucidiora
emittere, quod sane ab eo factum videre est [(Conc. tom. VI, p. 1672, 1756 seqq.)] .
Et vero dum
iisdem et ipse epistolis serio perlegendis insisterem,
ut synopses ampliores atque explicatiores conficerem,
ad Codicis Carolini sextam et quinquagesimam,
Adriani vicesimam quintam, perveni, quae mihi est 71,
et agit de Sabinensi patrimonio integre restituendo.
Id autem patrimonium in editione Gretseriana dicitur Ravennense,
et in Lambeciana Ravennense. Cumque
ex novissima recensione Gentiloti essem admonitus,
nullam adhiberi majusculam in contextu illius
Codicis, facili negotio assecutus sum causam corruptae
lectionis. Nam Mabillonius (Supplem. ad Dipl., pag.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.