PL 98, col. 139

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

per Adrianum facta? Caeterum Labbeanas ego sinopses
Panvinianis posthabendas censui duplici ex
causa. Primum quia illae, utcunque veriores, litterarum
tamen sententiam non plene continent. Deinde
quia Panvinianae, utcunque apud Magdeburgenses inveniantur
quales scriptae primum fuerunt, et apud
Baronium juxta recensionem ab auctore factam,
nullibi tamen sincerae tam primis quam secundis
curis habentur, praeterquam in codice Vaticano,
unde primum per me prodire in lucem dici possunt.
Hactenus de litterarum argumentis, nunc de
ipsis litteris.
XII.
Numero eae quidem fraternas superant; varietate
etiam rerum quas continent uberiores iis
sunt. Ad apostolicae autem sedis ditionem quod attinet,
nil novi afferunt, tametsi Iocorum ac rerum
restitutiones aliquot memorentur admodum incertae
atque obscuritatis plenae. Exempli gratia: testatur
Paulus [(ep. 18, al. 15)] Desiderium reddere promisisse

civitates Imolam, Bononiam, Auximum, et Anconam,
sed fidem postea fefellisse. Alibi [(ep. 20,
al. 21)] loquens de patrimoniis, juribus, locis, finibus
ac territoriis: « Ex parte quidem, inquit, easdem
justitias nobis isdem Langobardorum rex fecisse
dinoscitur, et reliquas omnes justitias se profitetur,
atque omnino spondet nobis esse facturus. » Cumque [(ep. 21, al. 23)]
per Georgium episcopum de tot
beneficiis gratias agat Pippino, credibile est Desiderium
stetisse promissis, pro certo autem affirmari
non potest. Quorum similia alia occurrunt. Quamobrem
Paulum fuisse feliciorem Stephano fratre
suo, quanquam duplo longiorem pontificatum gesserit,
nec dici, nec cogitari debet. Quandiu enim vixit,
pro vindicanda sancti Petri ditione adversus
ejusdem Langobardorum regis inconstantiam laboravit.
Quin etiam a Graecis quandoque timuit pro
ipsa urbe Roma [(ep. 25, al. 34)] ; saepe pro exarchatu
et Pentapoli (ep. 26, al. 28; 33, al. 30; 36,

al. 32; 38, al. 24); epistolas harum rerum testes
(cum careant nota temporis, praeter unam, aut
alteram) auctores proprio arbitratu pro aliis aliorum
opinionibus disponunt. Inde vero detrimenti
nihil infertur ditioni apostolicae sedis: 122 nulla siquidem
accessio, ut aiebam, Pauli tempore facta
eidem est. Antiquae autem ditionis, seu Romae et
ejus ducatus, necnon ejusdem per Pippinum regem
amplificatae primum anno 754, cum pactum seu diploma
donationis editum confirmatumque est Carisiaci;
deinde 755, cum possessionis civitatum
exarchatus et Pentapolis a Fulrado initae locuples
testimonium fuerunt singularum obsides, et earum
claves; ejus, inquam, ditionis tot fere sunt monumenta
certa quot epistolae. Paulus siquidem aeque
suas appellat civitates Romanae provinciae atque
exarchatus et Pentapolis; quemadmodum expresse
factum de utraque ditione comperimus [(ep. 39, al.
14)] ubi de novis Langobardorum molestiis queritur:
« In civitate nostra, inquit, Synogalliense pergentes,

ferro et igne quae extra eamdem civitatem consistebant,
devastaverunt. . . Similiter et in partes Campaniae,
id est castro nostro, quod vocatur Valentis,
hostiliter irruentes, » etc.
XIII.
Ad earumdem epistolarum auctoritatem
quod spectat nullum reor ex veteribus monumentis
validiori niti fundamento quam istas Pauli praesertim
et Adriani. Unam et triginta videmus in Codicem
relatas esse; totidem in Magdeburgensium manus
ex codice Vaticano pervenerunt; nullumque
has inter atque illas discrimen reperitur, praeter
argumenta seu synopses, quarum tamen nonnullae
conveniunt inter se. Nam petitae ex epistolae cujusque
visceribus, licet parum accurate, nonnullam
quandoque similitudinem nactae sunt. Dixi utrobique
unam et triginta existere, quae res primo aspectu
falsa esse videtur: duae enim et triginta numerantur
in Codice; una minus apud Magdeburgenses
seu in cod. Vat. Panvinii. Quam rem fortasse aliquis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.