PL 98, col. 140

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

mirabitur. At animadvertere eum oportet, quod
trigesima et trigesima tertia Carolini Codicis, quae
in Vaticano est nona et nobis trigesima tertia, sunt
una eademque epistola duplici exemplo conscripta,
quae semel prolata a Panvinio et aliis, illarum numerum
aequat, una et triginta utrobique remanentibus.
Ex iis autem utrinque unam removere oportet,
quae ad Paulum pontificem non refertur, nimirum
trigesimam sextam Cod. Car., quam senatus populusque
Romanus ad Pippinum dederunt; et duodecimam
Cod. Panviniani, quae, ut aiebam supra [(num.
2)] irrepsit inter Paulinas, cum certe inter epistolas
Adriani debeat recenseri, quod fit in Cod. Car. [(ep. 60, al. 73)] .
Ita admiratio omnis cessat circa
epistolarum numerum. Aliunde item admirationis
aliquid superveniens, nimirum ex argumento illo
epistolae non relatae in Codicem, quod exstat inter
epistolas 21 et 22 Codicis Carolini, prorsus evanescit:
quippe exemplum est epistolae 15 (nobis 18),

ut dicam in notis. 123
XIV.
Ea vero epistola 18, seu 15, non
parvi momenti est: namque Paulus ducum Spoletani
ac Beneventani conditionem ante Desiderii electionem
enarrat: « se, inquiens Pippino, sub vestra
a Deo servata potestate contulerunt; » deinde
subdit utriusque vices, et quomodo Liutprando Beneventano
duci suffectus erat Arichis (11) ab eodem
Desiderio, anno videlicet 758, quo spectat ea epistola.
Quare uterque dux, Paulo pontifice, subjectus
iterum fuit Langobardorum regi, neque amplius
ad Pippinum rediisse illos constat; imo ne in Caroli
quidem potestatem venit Arichis, ut Erchempertus
testatur, cum reges Langobardorum sunt
exacti, Desiderio nimirum captivo in Franciam ducto,
et Adelgiso illius filio Constantinopolim fuga elapso
anno 774. Tunc enim principis titulo assumpto,
regis instar Beneventanum ducatum administravit,
quoad Carolus expeditione in Beneventanos suscepta

an. 787, sibi eum ducatum subjecit, qua de re
agam in litteris Adriani. Erchemperti verba de
principatu Arichis sunt hujusmodi: « N. 3. Hic Arichis
primus Beneventi principem se appellari jussit,
cum usque ad istum, qui Benevento praefuerant,
duces appellarentur; nam et ab episcopis ungi se
fecit, et coronam sibi imposuit, atque in suis chartis, scriptum in sacratissimo nostro palatio,
in finem
scribi praecepit. » Anonymus Salernitanus [(cap. 9)]
luculente hujusmodi principatus initia illigat cum
excidio regni Langobardici, sive, ut melius dicam,
cum Desiderii dejectione: « Atque ipse Carolus
rex, inquiens, firmatus est totius Italiae. Solus dux
Arichis Beneventi remansit, jussa ejus contemnens,
pro eo quod capiti suo pretiosam deportaret coronam. »
Atque Arichis ab an. 758, cum dux fuit
constitutus a Desiderio, cujus etiam filiam uxorem
duxit, usque ad 774, cum socer est ejectus, omnem
subjectionem professus fuit Langobardorum regi.
Ac propterea Paulus sibi metuens a Graecis, Pippinum

orat [(ep. 25, al. 34)] ut Desiderium moneat
periclitantis Ecclesiae, quare tum ipse opem ferat
Romanis, tum praecipiat « Beneventanis atque Spoletinis,
seu Tuscanis » ecclesiasticae ditioni finitimis,
ut idem faciant.
XV.
Quae cum ita sint, assequi mente non possum,
cur nec Panvinius, nec Gretserus, nec Labbeus,
nec Pagius (Baronium excipio, qui litteras non vidit),
neque eruditi alii senserint, synopsim illam,
seu argumentum epistolae duodecimae inter Paulinas,
ad ejus pontificis aetatem referri non posse.
Et vero argumentum illud sic fluit: « Duodecima
narrat de Beneventanorum injuria. Petit ut Pippinus
litteris eos increpet, et si nolint parere, ut consentiat
in expeditionem 124 contra eos institutam. »
At generalem istam incuriam omittamus:
Eruditi illi omnes, ne Baronio quidem excepto (cui
tamen haud praesto erant litterae Carolini Codicis,
quas consulere oportuit), viderunt apud Magdeburgenses

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.