PL 98, col. 144
Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne
profectionem Constantinopoli cum classe, ut Romam
et in Franciam irent [(epist. 38; al. 24)] , nec tamen
ullum timoris indicium praebere. At ista, ut libere
dicam, sunt obloquentium adminicula; nonne pontifex
ait, patricios illos ignota de causa iter ingredi?
Nonne primum ad se, deinde ad Francorum regem
ire jussos perspicue refert? Quid igitur timeat, dum
missi pontificii, imperiales et regii, pro catholicae
fidei magna causa ultro citroque ibant? At classem,
inquiunt, adjunctosque Siculos timuerit: quid inde? si in Romanam urbem
tanto armorum apparatu ab urbe
regia discessum erat, urbs igitur Romana, quam
Graeci aggredi moliebantur, erat alieni juris: adeoque
patet mentitam esse iniquitatem sibi. Quibus
enim argumentis utuntur ut pontifici Romam auferant,
iisdem ei nolentes asserunt. Atque haec levia
sunt: majoris momenti alia non desunt.
XXII.
Quidquid Paulus pontifex de Georgii secretarii
imperialis conventione cum Desiderio narrat, [(epist. 18, al. 15)] ,
quidquid de Leonis imperialis litteris
ac Veneticorum relatis nuntiat [(ep. 26, al. 28)] ,
denique quidquid de sex patriciorum motu Pippinum
admonet; minarum loco, ne dicam rumoris vulgi,
habeant necesse erit quicunque historiam ejus temporis
ex documentis certis, ac praesertim 129 ex
Anastasio, et hisce Codicis Carolini litteris repetunt.
Quandiu enim Paulus sedit, timoris multum a Graecis,
actionum autem nihil reperitur, praeterquam
legationum ultro citroque adornatarum secreta plerumque
colloquia. Quod certo discimus, ipsa illa in
epistola sex patriciorum nuntia, Romani ducatus civitates nostras
semel et iterum vocat pontifex; et
alibi, ut supra dictum est, tam Senogallia in Pentapoli civitas nostra
ab eodem appellatur, quam in
Campania castrum nostrum Valentis [(epist. 39, al.
14)]
. Quam sane rationem passim haberi, ubi res
tulit, videre est in litteris quae mox sequentur. Cum
autem ordo rerum nos ducet ad Adriani epistolas,
tum vere adventasse Graecos malo omine ad civitatem
nostram Centumcellas [(epist. 63, al. 65)]
, atque
cum Beneventanis icto foedere, molitos esse, quod
praecipuum est, hanc nostram Romanam invadere
civitatem [(epist. 57, al. 59)]
compertum exploratumque
erit. Itaque et cum Paulus metuebat ne Graeci
advenirent, et cum certo venerunt Adriano pontifice,
Roma et aliae civitates Romanae provinciae sub ditione
erant Romani pontificis. Neque historicum sapiunt
leves illae inductiones, Paulum fassum esse
proprio ore Graecos catholicae tantum fidei causa
Romanis adversari; et non satis timoris demonstrasse,
ubi classem ab urbe regia proficisci audivit.
Quae profecto, ut ego arbitror, amplecti cogitatione
levissimum, scriptis mandare quidnam erit?
XXIII.
Quae cum ita sint, non igitur magni refert
certum statuere ordinem temporis quo Pauli epistolae
datae fuerunt. Nihilominus, quanquam ex - causis
supra allatis fieri omnino non possit ut servetur
ordo certus, licentia tamen eorum coercenda mihi
erit qui sequuntur ordinem ab omni veritate abhorrentem.
Et vero singulis in suis epistolis Paulus salutat
Pippinum compatris nomine, praeterquam in
earum prima [(ep. 12, al. 13)] , quam ante consecrationem
conscripsit: igitur male collocatur sexto loco
quam per Wulfardum abbatem accepit cum Sabano,
cujus ergo compatris titulum acquisivit. Et est quod mirer,
Cointium, Pagium et nuperos editores Duchesnii
hoc minime advertisse [(ep. 13, al. 27)] . Ex iis
tres [(16, 19, 36, al. 25, 39, 32)] Marini presbyteri
Romani historiam continent. Hunc videlicet docent
factum esse cardinalem tit. sancti Chrysogoni, Pippino
rege id petente pro viro, ut putabatur, pontifici
ac regi fidelissimo: postmodum ab imperatore per
suos legatos insimulatum perfidiae apud Francorum
regem, qui pontificem rei compotem facit, quare ille
majestatis damnatur: 130 denique in honorem
pristinum revocatum. Hanc vero historiam qui feram
praepostere collocatis epistolis narrari (ut perfidiae