PL 98, col. 145

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

praemium videatur cardinalitia dignitas collata)
et, quod incredibile prorsus est, intra unius anni 758
limites coarctari? Ex iis ultima hiemis asperitatem
memorat [(epist. 36, al. 32)] , cujus Graeci et Latini
historici meminerunt, hoc tantum discrimine quod
alii ad annum referunt 763, cum coepit Octobri
mense, alii ad 764, cum maxime saeviit Januario et
Februario: praeterea agit de legatis tum regiis, tum
pontificiis Constantinopolim missis; et praecipue de
Ecclesiae rebus tunc tranquillis Pippini opera, qui
plane omnes sunt characteres anni 764. Nihilominus
hanc epistolam malunt esse datam an. 758, difficillimis
iis temporibus, cum Desiderius Beneventanum
et Spoletanum duces tanquam rebelles insequebatur,
damnaque quae poterat majora pontifici et Romanis
inferebat.
XXIV.
Inde autem actum est ut una et triginta ex
epistolis novem tribuerint anno 757, undecim 758,
novem autem annorum consequentium cuique singulas

aut binas litteras ascribant. Quod per se ipsum
patet quam falsum sit. Cum enim pleraeque sint responsa
regis epistolis; advenientibus ac redeuntibus
missis aliquod spatium temporis permitti aequum est,
ne monachi, duces, episcopi, aliique illustres viri qui
missorum munere fungebantur, diu noctuque tabellariorum
instar per dispositos equos huc illuc discurrisse
videantur. Nihil dico de tam multis inter se
pugnantibus, quae tot epistolas in unum annum congerendo
obtruduntur: cujusmodi sunt hostilia ferre
et pacem colere [(epist. 18 et 23, al. 15 et 30)] , Sergium
archiepiscopum Ravennatem Romae litibus implicitum
esse, et Ravennae litteras a regia urbe et a
fidelibus Veneticis accipere, quas mittat Romam [(13
et 26, al. 27 et 28)] . Denique Desiderii regis foedus
cum Graecis percussum contra Ravennam narrari
per pontificem Pippino; et ab eodem hunc rogari ut
Desiderium jubeat sibi opem ferre contra Graecos [(18
et 26, al. 15 et 28)] . Quae omnia, etiamsi minime
pugnarent inter se, incredibile est septem iis mensibus

evenisse, qui ad Paulum pertinent, anni 757,
videlicet a die 29 Maii, cum consecratus fuit, ad
anni exitum. De undecim iis epistolis in sequentem
annum 758 congestis quid sentiendum, historia Marini
presbyteri nuper allata abunde docet. Itaque
coerceri hanc libertatem oportet, sin minus certo,
saltem probabiliori ordine, et a veritate nullatenus
abhorrente, collocatis Pauli etiam epistolis, quarum
rectam chronologiam statuere 131 parvi interest.
Namque id necessario praestandum est de longe pluribus
majorisque momenti, quas dedit Adrianus ad
Carolum regem, super novo amplissimoque ecclesiasticae
ditionis, praecipue post exactos Langobardos,
incremento; ex quarum motione recentiorum
opinionibus adjumenti plurimum accessit.
XXV.
Caeterum, antequam de his epistolis dicendi
finem facio, id praecipi velim animo, quod ipsis a
Pauli temporibus, cum supremam pontificis potestatem
in sua ditione omnes norunt, missi regii, tam

in exarchatu et Pentapoli, ad quas provincias Ecclesiae
ditionem coarctant, quam Romae et in ejus ducatu,
auctoritate non modica usi sunt. Sic Widmarus
et Gerbertus abbates, atque Hugbaldus vir illustris,
coram pontifice Langobardorum missis diligenter
examinatis in conventu Pentapolensium aliorumque
hominum ex civitatibus pontificiis, causam invasionum
cognoverunt [(epist. 29, al. 17)] . Pari modo
Andreas et Gundericus regii missi causam aliam cognoverunt,
inter pontificem et Langobardos [(epist. 29, al. 17)] . Pari modo
Andreas et Gundericus regii missi causam aliam cognoverunt,
inter pontificem et Langobardos [(epist.
39, al. 14)] . Demum Wilcharius episcopus, Dodo et
Wichardus regii missi data opera Romam directi
sunt, ut causam restitutionum inter eumdem pontificem
et Langobardos discuterent [(ep. 42, al. 19)] .
Haec vero quid aliud sunt quam placita per quam similia
eorum quorum unum e situ erutum exaggeratur
Pii Ludovici aevo, ut pontificia auctoritas labefactetur?
Equidem inter placita missorum Pippini regis
ejusque nepotis discrimen istud video, quod alicujus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.