PL 98, col. 146
Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne
ex Ludovici missorum placitis documentum
ipsum emersit [(Mabill., Ann. Ben. tom. II, append.
n. 52)] ; Pippini autem, quin etiam Caroli filii ejus
placita, licet litteris mandata non fuerint aut exciderint,
certa nihilominus sunt, quippe quae in Codicis
Carolini epistolis memorantur. Cumque Pippinianos
missos nonnisi pontifice volente ac regem id
flagitante, auctoritate usos esse liquido constet, perinde
sentiendum est de Ludovici Pii et successorum
missis, imo etiam de ipsis imperatoribus, quorum
nonnulla exstant placita vel Romae habita, decernentibus
una simul pontifice et imperatore. Tametsi,
ad imperatores quod attinet, constitutum erat eos
inter et pontifices quemadmodum utraque auctoritas
ad rerum administrationem conveniret, quod suo
loco planum fiet. Caeterum ex Pauli litteris regiorum
missorum auctoritatis in ditione pontificum origo et
indoles luculentissime eruuntur.
XXVI.
Relegantur laudatae nuper epistolae placitorum
testes: « Juxta id quod petendo direximus,
praefatos ad nos vestros videmini direxisse missos,
qui apud Langobardorum imminerent regem pro diversis
sanctae Dei Ecclesiae causis ac justitiis, et in
nostro assisterent solatio. » 132 Item: « Excellentiae
vestrae direximus ut vestrum annuissetis dirigere
missum, quatenus ejus praesentia inter partes justitiae
pervenissent. » Et alibi [(ep. 34, al. 18)] : « Confestim
vestrum dignemini dirigere Desiderio Langobardorum
regi missum, ut, si necessitas fuerit, significatum
auxilium nobis pro incursione eorumdem
inimicorum impertire debeat . . . Deprecantes et hoc
a Deo institutam excellentiam vestram, ut ad nos
hoc adveniente Martio mense vestrum dirigere jubeatis
missum, qui hic Romae nobiscum demorari
debeat, et ipse si necessitas exigeret, apud Desiderium
imminere. » Quae alibi etiam repetita [(epist. 27,
al. 37)] . Quod si ne tum quidem, cum de tuenda
Romanae Ecclesiae ditione res erat, citra pontificis
auctoritatem, ut postremae istae docent epistolae,
Franciae regem gessisse in eadem aliquid compertum
est, quidquid igitur auctoritatis, aut belli, aut pacis
tempore adhibuisse invenitur rex Franciae per suos
missos, delegatio erat supremae pontificiae tam in veteri
dominio, seu Romana provincia, quam in recens addito
exarchatus et Pentapolis. Pippinum Carolus imitatus
fuit, ut videbimus suo loco. Ac de Pippino quidem ne
annalista quidem Italus mussitare quidquam ausus est.
Quod quanto cum eorum temporum quae secuta sunt
Pippinum detrimento fecerit, patet ex vera indole
regiae auctoritatis in ditione pontificia per annos
quatuordecim quibus idem Pippinus amplificatae per
se ditioni ecclesiasticae superstes fuit. Cum enim Carolus
ne latum quidem unguem a paterno exemplo
discesserit, quandiu Francorum et Langobardorum
rex fuit, nihil sibi arrogavit auctoritatis in pontificum
ditione, quam longe lateque auxit: et cum anno
800 invitus est assecutus coronam imperialem,
Leo III, qui tantam in Occidente majestatem instituit,
divi Petri successores auctoritate non exuit,
qua septuaginta amplius annis fruiti erant, sed formidabiliorem
eam reddidit audaciae nonnullorum ex
subditis, imperiali majestate defensam. Caeterum
quod praedictus auctor de suprema pontificum auctoritate
non potuit, de ipsa donatione Pippiniana
facere molitus est. [(An. 757)] Carolinam pro Pippiniana
posuit; Anastasium et Leonem Ostiensem insimulavit
inscitiae; exarchatus limites definivit, abs
re omnia. Quota quantaque fuerit donatio Pippini
regis, e Stephani II litteris vidimus: quae civitates a
Langobardorum rege Desiderio non fuerint restitutae;
quae invasiones ab eodem factae, et quae multiplex ac
certa ejusdem regis confessio fuerit pontificiae dominationis,
tam in Romana provincia quam in exarchatu
et Pentapoli, sequentes Pauli epistolae, quibus
necessario haec pauca praemisimus, uberrime demonstrabunt.
XII. 133 EXEMPLAR EPISTOLAE. Ubi Paulus diaconus et electus sanctae Romanae Ecclesiae significans de transitu Stephani papae, per Immonem missae, missum domni Pippini regis. [( An. Dom. 757, Cod. Car. XIII, chron. 12.)]