PL 98, col. 152

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

gratias agit ob navatam cum rege, novo
Moyse ac novo Davide, operam pro Ecclesia liberanda,
et catholica fide asserenda. Peculiares Ecclesiae
filios appellat: mercedem a Deo per beatum
Petrum pollicetur. De barbaris gentibus triumphum
ad fidei servandam integritatem, et ad Ecclesiae
incrementum, ominatur.
Paulus servus servorum Dei, omnibus dilectis nobis
episcopis et venerabilibus presbyteris, et abbatibus
atque religiosis monachis, gloriosis etiam ducibus et
comitibus, seu universae Christo dilectae generalitati
exercitus a Deo protecti regni Francorum constitutis.
Considerantibus nobis, et velut ignitam coram
nostris aspectibus splendifluam, Christo amabilis fortitudinis
vestrae fidem, et laboriosum certamen adhibentibus,

quod liberationi sanctae catholicae et apostolicae
Romanae Ecclesiae, quae vos verbo praedicationis,
peculiaritatis modo sinceros genuit filios,
exhibere totis nisibus studemini [studetis], magna
nobis admirandi inhaeret qualitas, et haec [ L. et G., et
ob hoc] laudis praeconia vestro nomini et benedictae
generationi proferre in universo non desistimus orbe
terrarum. O dulcissimi atque amantissimi nobis,
quam vicissitudinis 140 repensationem vestro exercitui
conferemus? Aut quae thesaurorum copiae dignae
sint ad tot beneficiorum praesidia, quae sanctae
Ecclesiae contulistis? Et licet in hoc mentis consideratio,
et possibilitas coarctetur vobis digna rependere,
verumtamen est judex justus in coelis Dominus
Deus noster, qui digna vestrorum retribuet operum

merita. Vere enim elevatum [ Lamb., exaltatum] est
nomen gentis vestrae super multas generationum
nationes, et regnum Francorum vibrans emicat in
conspectu Domini: quod talibus benignissimis Dei
catholicae et apostolicae sanctae Ecclesiae liberatoribus
praeornatur regibus; novus quippe Moyses novusque
David in omnibus operibus suis effectus est Christianissimus,
et a Deo protectus filius, et spiritalis compater

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.