PL 98, col. 153

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

,
dominus Pippinus, Dei nutu victoriosissimus
rex, per quem exaltata Dei Ecclesia triumphat, et
fides catholica ab haereticorum telo illibata consistit.
Et vos quidem, charissimi, gens sancta, regale sacerdotium,
populus acquisitionis, cui benedixit Dominus
Deus Israel, gaudete et exsultate, quia nomina
vestra regumque vestrorum exarata sunt in coelis, et
merces vestra magna est coram Deo et angelis ejus.
Firmum quippe, beatissimum Petrum apostolorum
principem, cui a Redemptore nostro ligandi solvendique
peccata in coelo ac in terra concessa est
potestas, adepti estis protectorem; sed omnipotens
Dominus, ejusdem sui apostoli intercessionibus, 141
benedicat, protegat, atque confortet et corroboret

Deo amabilem communitatem vestram, actusque
vestros in beneplacito suo disponat, tribuens vobis a
coelo victoriam, fines [ L., G., terminos] vestros
dilatet, subjiciens excellentissimis regibus vestris
omnes barbaras nationes, ad [ Ms. om. ad] perfectam
liberationem et exaltationem sanctae universalis Dei
Ecclesiae et fidei orthodoxae integritatem, detque
vobis ea sapere quae illis sunt placita, et multo
amplius corda vestra in amore beati Petri et ejus
apostolicae sedis illustret, fidelique studio ejus
praeceptis apostolicis obtemperantes, vestrorumque
regum mandata observantes, et praesentis vitae
cursum [ Gent., cursus] cum victoria, et bona fama
exsequi, et aeterna gaudia cum coeli civibus perfrui
mereamini
XV. ITEM EXEMPLAR EPISTOLAE GENERALIS POPULI SENATUSQUE ROMANI, AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTAE, In qua continentur gratiarum actiones, et de litteris, quas dominus Pippinus rex eidem populo direxit pro fide servanda erga sanctam Dei Romanamque Ecclesiam, et dominum Paulum apostolicum. [( An. Dom. 757, Cod. Car. XXXVI, chron. 15.)]

ARGUMENTUM.--Senatus populusque Romanus a
Pippino admoniti fidelitatis erga apostolicam sedem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.