PL 99, col. 1236
Epistolae (Ascaricus; Tusaredus), J. P. Migne
ingredi, quia nec dum ille venerat qui inferni
claustra sua descensione solberet et justorum animas
in perpetua sede conlocaret. Item ipse in eisdem
dictis: Priores sancti ab inferni locis liberari non
potuerunt, quia nec dum venerat qui illuc sine culpa
descenderet ut eos qui ibi tenebantur pro originali
peccato a culpa liberaret.
2.
Quod bonorum animae quamvis ad inferna descenderint
poenas non luebunt, idem doctor in ipsis
tractatibus dicit: Ante redemptoris nostri incarnationem
justorum animae non ita ad infernum descendisse
creduntur, ut in locis poenalibus tenerentur,
ut in superioribus justi requiescerent et in inferioribus
injusti crucientur. Item ipse: Justorum
animae per mediatoris adventum quandoque erant
ab inferni locis quamvis non poenalibus liberandae,
ob hoc B. Job dicit: constitue mihi tempus, in quo
recorderis mei; Agustinus quoque ait: priusquam
redemptor noster morte sua humani generis poenam
solveret, eos qui coelestis patriae vias sectati sunt,
post egressum carnis inferni claustra tenuerunt, non
ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos per
ingressum mediatoris reatus primae culpae absolveret.
3.
Quod electorum animus solummodo ab inferni
claustra eruit, non reproborum, sanctus ipse Gregorius
in his dictis moralium loquitur: non enim ab
inferno rediens Dominus electos simul et reprobos
traxit, sed ille exinde omnia substulit, quae sibi inhaesisse
praescivit. Per Oseam prophetam Dominus
dicit: ero mors tua, o mors, ero morsus tuus inferne.
Quod enim occidimus agimus ut penitus non sit;
ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus
partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis
funditus dominus occidit mortem, mors mortis exstitit;
quia vero ex inferno partem abstulit partemque
reliquit, non occidit funditus sed momordit infernum.
Ergo inquit mors tua o mors, i. e. in electis
meis te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne,
quia sublatis eis te ex parte transfigo.
4.
Quod sancti qui cum Christo surrexerunt gloriosa,
i. e. spiritalia percepti sunt corpora, qualia nos
excepturos in futura resurrectione expectamus omnis
catholicus non ambigit credere et praedicare.
Nam dum de ipsa resurrectione Gregorius beatissimus
sanctam romanensem ecclesiam vel per eam
universam institueret in omelia prima libri secundi
ita affatur: Forte a se aliquis dicat jure Christus
surrexit qui cum Deus esset teneri a morte non potuit;
ad instruendam ergo ignorantiam nostram, ad
corroborandam infirmitatem nostram suae resurrectionis
exemplum sufficere noluit, solus in illo tempore
mortuus est et tamen solus minime surrexit.
Nam scriptum est: multa corpora sanctorum, qui
dormierant surrexerunt; ablata sunt ergo omnia
argumenta perfidiae. Ne quis enim dicat sperare de
se non debet homo, quod in carne sua exibuit homo