PL 99, col. 1237

Epistolae (Ascaricus; Tusaredus), J. P. Migne

Deus, ecce cum Deo homines resurrexisse cognobimus,
et quos puros homines non dubitamus. Si igitur
membra redemptoris nostri sumus, praesumamus
in nobis quod gestum constat in capite; si multum
nos abjecimus sperare debemus in nobis nos membra
ultima quod de membris ejus superioribus audivimus.
Haec sunt illius sanctissimi verba. Dum
dicit nos membra ultima talem sperare resurrectionem
qualem habuerunt et illi, aperte nos instruit gloriosam
illos i. e. spiritualem suscepisse carnem,
qualem in futuro nos accepturi erimus. Non enim
ille nisi de futura loquebatur resurrectione.
5.
Quia glorificata illorum sanctorum, de quibus
agimus, surrexerunt corpora in oracula septimae
sabbati hoc tubarum paschae ita affatus est: Sanctorum

corpora vivificata consurgunt: abitaculum,
quod paulisper jacuerat surgit gloriosa. Item in
eadem ebdomada quarta sabbati: sicut olim te moriente
mortua corpora surrexerunt, ita nunc in hac
resurrectionis tuae festivitate; sepulti in aeternam
requiem transferuntur et si corpora surrexerunt qua
fronte ut aytis animas adserunt resurrexisse, dum
anima substantia spiritalis sit et incorporea. Aut si
corpora et non glorificata surrexerunt, qualiter ea
adstruat iterum ut Lazarum moriturum. Sicut ad
hoc in eadem ebdomada sexta sabbati de ipsum meminit
qui dam jam dicta, gloriosa vibificata corpora
perenniter regnaturum, eorum quoque suffragantibus
meritis qui cum unico filio tuo sibi meruerunt
resurgere de sepulcris concordia in nobis vigeat caritatis

et si pro nobis suffragantur et a quo sunt suscitati,
quare non erubescunt improbi dicere eos morte
secunda gustasse?
6.
Quia Jerusalem ubi visi sunt hi, qui cum Christo
resurrexerunt coelestem illam debemus intelligere.
In eadem adhuc jam memoratam ebdomadam in
tertia sabbati sicut superius dixi in oracula ea petitio
quae pro oratione dominica dicitur sic affatur:
ad terribilem tronum altaris cursu concito pater
omnipotens properantes rogamus ut omnium peccata
labentur et in indulgentiali ungento esse ecclesiastici
corporis solidentur. Quo possimus nostris cum renatis
infantibus respirare et cum mortuis suscitatis in
Jherusalem coelestem medullatum portantes sacrificia
introire.-- Item beatissimus Heronimus in epistola

ad Eliodorum pro morte Nepotiani presbyteri, quae
et epitafion vocatur, inter alia plura sic orsus est dicere:
Multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt
et apparuerunt in sanctum Jherusalem coelestem;
et tunc impletum est illud eulogium: surge qui
dormis et inluminabit te Christus. Patent et alia
plura diversorum doctorum de hac re, quae modo
non sunt adlata nostris conspectibus. Sed ea quae
ab praesens repperimus, si et pauca aduc testimonia
proferamus; beatus Rufinus presbyter in commentariis
suis exposito de symbolo ita inter plura
loquitur: Quum Christus surrexit monumenta aperta
sunt, et multa corpora sanctorum dormientium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.