PL 99, col. 1238

Epistolae (Ascaricus; Tusaredus), J. P. Migne

resurrexerunt et apparuerunt multis et ingressi sunt
sanctam civitatem. Illam apostolus dicit: quae
verum sursum est Jherusalem libera est, quae mater
omnium nostrorum. Unde et Ose propheta ex persona
eorum dicit: sanavit nos post biduum, die verum
tertia resurgimus et vibimus in conspectu ejus.
7.
De eadem Jherusalem ut utraque intelligamus
coelestem atque terrenam. De his sanctus Jheronimus
bethlemiticae ecclesiae doctor et presbyter in
libro quarto comentariorum expositum secundum
Matthaeum ita ayt: Sanctam civitatem, in qua visi
sunt resurgentes aut Jerusalem coelestem intelligamus,
aut hanc terrenam quae ante sancta fuerat,
quae ob id sancta appellabatur, propter templum et
sanctum sanctorum. Quod autem dicit « apparuerunt

multis, » ostenditur non generalis fuisse resurrectio
quae omnibus appareret, sed specialis ad plurimos
ut ii viderent qui cernere merebantur. Haec sunt
dicta beati Jheronimi. Quum ergo in utraque Jherusalem
nos intelligere maluit visuros terrenam atque
coelestem, cur isti contemtiose coelestem illos negant
ascendere? Nequaquam enim ut coelestem intelligeremus
diceret, si in glorificata carne eos resurrexisse
negaret.
8.
Quod non omnes sancti quos ab inferni claustris
eruit Christus in carne resurrexerunt, sed multi
ut sanctum evangellum ayt. Ambrosius praeceptor
Augustini in docmate Christi in homeliis exameron
ita loquitur: Pars quaedam antiquorum patrum
cum Christo in carne resurgit, ut nostra resurectio

absque ambiguitate veniente iterum illo obanter speretur.
9.
De eo quod in apocalipsin dicitur haec resurrectio
prima et cetera. Jheronimus Victorianusque
ita ayunt: Resurectio prima nunc est per fidem in
anima cum qua pervenitur ad baptismum absolutus
ab originali peccato introitus in regnum Dei. Regnum
utique non solum illud quod sine fine perpetuum
sanctis erit, sed et nunc in quo Christus in ecclesia
catholica regnat. Quae resurrectio non permittit
homines transire ad mortem secundam. De
hac resurrectione dicit apostolus: si resurrexistis
cum Christo, quae sursum sunt quaerite.
10.
Illi vero, qui contradicunt dicentes: nemo
ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius

hominis, legant librum beati Juliani non Pomerii sed
Toletani qui vocitatur anticimena, qui patratus est
de his rebus quae contraria in Scripturis resonant,
sed non contraria ab his qui vigili sensu Scripturam,
si mundam inquirunt, intelligenda sunt, sicut sunt pluraque
istis latet; et tunc tacere studeant et non loqui
quae nesciunt.--Si anticimena abest currant ad Agustinum
et ipsum inquirant in libro homeliarum cata
Jhoannem, et ipsum hunc locum audiant explorantem.
Dicit enim: ne qua territus in Deo sentiretur, ideo
dixisse Christum credimus, nemo ascendit in coelum
nisi qui descendit de coelo hominis videlicet Christus
deus et homo una persona. Si quis vero amplius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.