PL 99, col. 293

Acta (Concilium Forojuliense; Paulinus Aquileiensis), J. P. Migne

morticinis pellibus, sed in tabulis cordis carnalibus,
memoria retinere curetis.
71 SYMBOLUM FIDEI.
XII.
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia
saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum
de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem
Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter
nos homines, et propter nostram salutem descendit
de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto
ex Maria virgine, et homo factus est. Crucifixus
etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus
est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas.

Ascendit in coelos, sedet ad dextram Patris. Et
iterum venturus est cum gloria judicare vivos, et
mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum
sanctum Dominum, et vivificantem. Qui ex Patre
Filioque procedit. Qui cum Patre, et Filio simul
adoratur, et conglorificatur. Qui locutus est per
Prophetas. Et unam sanctam catholicam, et apostolicam
Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem
peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam futuri saeculi. Amen.
XIII.
Sanctam autem, perfectam, et inseparabilem,
et ineffabilem veramque Trinitatem, id est,
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, individuam
confiteor in unitate naturae, quia trinus, et
unus est Deus. Trinus nimirum per distinctionem

personarum; unus vero per substantiam inseparabilem
Deitatis. Has igitur tres personas Patris Filiique
ac Spiritus sancti, non putativas vel quasi suspicabiles
tantum, sed veras, subsistentes, coaeternas,
coaequales credimus et consubstantiales. Alia
est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus
sancti. Sed Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non
tres dii, sed unus est Deus. Nam Pater verus Deus
vere et proprie Pater est, qui genuit ex se, id est
ex sua substantia, intemporaliter, et sine initio verum
Filium, coaeternum, consubstantialem, et coaequalem
sibi. Et Filius verus Deus, vere et proprie
est Filius, qui ante omnia saecula genitus est de
Patre intemporaliter, et absque ullo initio. Lumen

de lumine, Deus verus de Deo vero. Et nunquam fuit
Pater sine Filio, nec Filius sine Patre. Pater etenim
semper Pater est, erat, et erit. Et Filius semper
Filius est, erat, et erit. Et nunquam non fuit Pater,
quia nunquam non fuit Filius. Semper enim Pater,
qui genuit sibi aequalem Filium: semper quidem
Filius, qui genitus est aequalis Patri. Spiritus namque
sanctus verus Deus, vere, et proprie Spiritus
sanctus est: non genitus, nec creatus, sed ex Patre
Filioque intemporaliter, et inseparabiliter procedens.
Consubstantialis, coaeternus, et aequalis Patri Filioque
semper est, erat, et erit. Et nunquam fuit Pater,
aut Filius sine Spiritu sancto. Nec Spiritus sanctus
sine Patre, et Filio. Et idcirco inseparabilia
sunt semper opera Trinitatis, et nihil est in sancta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.