PL 99, col. 861

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

sanctis suis, quis explicet verbis? Facilius tamen
possumus dicere, in illa vita aeterna quid ibi non sit,
quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non luctus, non
lassitudo, non infirmitas, non fames; nulla sitis,
nulli aestus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulla
moestitia, nulla tristitia. De his igitur quibus catechumenos
interrogamus quando baptizantur, sic credimus,
et sic eis post baptismum praedicamus.
CAPUT VI. De baptismo.
Baptismus Graece, Latine tinctio interpretatur.
Quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu
gratiae in melius immutatur, et longe aliud quam
erat efficitur. Prius enim foedi eramus deformitate
peccatorum: in ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione

virtutum. Per baptismum restauratur corpus
[ Forte spiritus] hominis ad priorem statum primi
illius hominis ante peccatum; sed non ita, ut securus
post baptismum vivat. Nam ad agones producitur
contra diabolum vitiorum principem dimicaturus
in arena hujus mundi; ubi spectaculum facti
sumus huic mundo et angelis et hominibus [(I Cor.
IV, 9)]
. Utramque enim partem, Christi scilicet et
diaboli, infinita populi multitudo spectat luctantem.
Duae sunt namque pactiones credentium. Prima
pactio est, in qua renuntiavit diabolo et pompis ejus,
et universae conversationi illius; secunda pactio est,
in qua se profitetur credere in Deum Patrem omnipotentem,
et in Jesum Christum Filium ejus, et in

Spiritum sanctum. Sed non est ibi finis victoriae.
Has pactiones fideles in curiam proferunt angelicam
nomina profitentium: in libro excipiunt vitae, non
a quolibet homine, sed a superiore coelitus potestate.
Jam deinde tirones Dei et milites Christi arma
sacramentorum suscipiunt, ut pugnam gerant adversus
diabolum. Sed fortissimum munimentum eorum
ipse est Christus, quem in baptismo induerunt, sicut
ait Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum
induistis. Qui vult vincere manu, fortis inveniatur
in bono opere: figat pedes, non nutent vestigia,
ut possit implere victoriam.
Unde et duo sunt genera baptismi. Primum baptismum,
quo sordes peccatorum per regenerationis
lavacrum abluuntur: secundum, quo quis sanguine

suo per martyrium baptizatur. Quo baptismo Christus
baptizatus est; ut et in hoc, sicut et in caeteris,
formam credentibus daret, sicut ait Apostolus. Christus passus est pro nobis relinquens vobis exemplum.
De hoc igitur baptismo ipse Dominus ait: Baptismo habeo baptizari. Et quomodo coarctor,
usquedum perficiatur
[(Luc. XII, 50)]
! Filiis Zebedaei: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, et
baptismo quo ego baptizor, baptizari
[(Marc. X, 38)]
?
Baptismus autem aquae est, quae tempore passionis
de latere Christi profluxit: nullumque aliud elementum
est, quod in hoc mundo purget cuncta, quod
vivificet universa. Ideoque cum baptizamur in Christo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.