PL 99, col. 862
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
per ipsum renascimur, ut purificati vivificemur.
Fons iste origo est omnium gloriarum: fons iste similitudo
est fontis aeterni. Aqua illa non solum sordes
lavat, sed et animam a peccatis liberat.
Sanctificatur haec per consecrationem verbi. Tolle
autem verbum, et quid est aqua, nisi aqua? « Accedit
verbum ad elementum, et fit sacramentum. »
Virtus verbi per aquam mundat nos. Ait enim Apostolus: Accedamus ad Deum vero corde in plenitudine
fidei, aspersi corde a conscientia mala, et abluti corpus
aqua munda.
Sciendum autem quod ordo et usus baptizandi diversis
temporibus aliter atque aliter fuit; tamen una semper
fides, unum baptisma. Aliter baptizavit Joannes,
aliter ipse Dominus, aliter apostoli ante passionem
Salvatoris, et antequam ex latere ejus sanguis et
aqua fluerent, aliter postquam dictum est illis: Ite,
docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti. Apostolus quoque
baptizatos dicit patres, qui ab Aegypto profecti sunt: Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri
omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in
mari.
Et re vera egressi de Aegypto ducuntur in
manu forti et brachio excelso, et venientes ad mare
Rubrum antecedit Moyses famulus Dei portans virgam
quam a Domino acceperat: percutit aquas, et
statim cogitur fluctus in cumulum, et unda in semetipsa
repressa curvatur: soliditatem recipit liquor,
et solum maris arescit in pulvere. Ingressi
sunt alii salvandi, alii puniendi. Unum elementum
aquarum, auctore totius creaturae jubente, judicavit
utrosque, separavit pios ab impiis. Moyses figuram
habuit Domini Christi: in virga agnoscimus crucem;
mare Rubrum accipimus baptismum Christi sanguine
purpuratum; regem Aegyptiorum populosque
ejus, auctorem peccatorum diabolum cum omnibus
ministris ejus. Sed baptismus imago mortis Christi
est et sepulturae, sicut Apostolus testatur: An ignoratis,
fratres, quoniam quicunque baptizati sumus in
Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti
enim sumus cum illo per baptismum in morte,
ut quomodo resurrexit a mortuis per gloriam Patris,
ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati
facti sumus similitudini mortis ejus, simul et
resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus noster
homo simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati,
ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus
est, justificatus est a peccato. Si autem mortui
sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus
cum Christo.
Quidam enim senserunt, trinam fieri mersionem
propter Trinitatis venerationem: quidam autem
propter triduanae sepulturae sacramentum. Sed beatus
Gregorius papa cuidam se interroganti de trina
et simpla mersione, sic respondit: « De trina vero
mersione baptismatis nihil responderi verius potest,