PL 99, col. 870

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

dicamus: Non me demergat tempestas aquae, neque
absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus
os suum. Exaudi me, Domine, quoniam benigna
est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum
tuarum respice in me. Igitur sicut supradictus
Apostolus docet: Qui non diligit fratres, manet in
morte. Quae est autem dilectio, qua fratres debemus
diligere, ipse post pauca ostendit dicens: In hoc cognovimus
charitatem Dei; quoniam ille pro nobis animam
suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas
ponere. Et iterum: Non diligamus verbo nec lingua,
sed opere et veritate. Sed quia hanc tam summam
dilectionem implere non possumus, et non ita diligendo
fratres manemus in morte; timore perterriti
clamamus ad omnipotentem: Adhaesit pavimento anima

mea; vivifica me secundum verbum tuum. Et, Domine
si vis, potes me salvare
Sunt etenim in divinis praeceptis adhuc sublimiora
et difficiliora ad implendum mandata: sed si propterea
quia nos ea implere non possumus, aliis non
praedicaverimus, duplex ut putamus malum erit.
Neque enim nos ambigere oportet esse in plebe cui
praelati sumus, aliquos vasa divinae misericordiae effectos,
in quibus ostendat Deus divitias bonitatis
suae; qui solet etiam de sterquilinio proferre praeclaras
margaritas ornamento supernae civitatis aptandas,
pro quibus taceri non debent Scripturae. Sciunt
enim doctores nullam esse in hominibus conditionem,
nullum ordinem, nullam aetatem, nullum ingenium,

unde non pereant, et unde non salventur
in vitam. Et hoc ex judicio justitiae, et gratuita misericordia
Dei hunc humiliantis et hunc exaltantis,
quia calix in manu ejus vini meri plenus misto, et
inclinat ex hoc in illud. Et propterea debent praedicari
Scripturae, debet sonare Evangelium, debent
annuntiari et terrores comminationum, et blandimenta
consolationum. Quia in plebe ecclesiastica
exsistunt et duricordes, quibus utilia sunt tonitrua
et grando sermonum Dei, quae primum percutiant
et postea irrigent. Existunt et mites, quibus tantummodo
lenis et placidus sermo verbi divini expediat.
Sic enim in hoc mundo vivimus, ut semper solliciti
Deo dicere non cessemus: Sitivit in te anima mea;
quam multipliciter tibi caro mea! in terra deserta, et

invia et inaquosa. Vascula enim sunt animae nostrae.
Ergo levanda sunt ad Deum a nobis petentibus et
quaerentibus, et dicendum: Anima mea sicut terra
sine aqua tibi.
Ecce haec juxta exiguitatem sensus nostri ad interrogata
respondimus breviter, significantes quomodo
plebem nostram doceamus, et ea quae docemus,
qualiter nos ipsi custodiamus. Nunc autem
maximas vobis referimus gratias, constantissime et
gloriosissime imperator, semper felix, optime, auguste,
qui nos pia vestra sollicitudine tanquam dormientes
excitatis, et torporem mentis nostrae excutitis,
et ad sanctum exercitium provocatis, quasi
cum propheta sanctae dicentes Ecclesiae, pro cujus
defensione vos Dominus Jesus Christus conservare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.