PL 99, col. 871

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne · Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

dignatur: Excutere de pulvere, consurge, sede Jerusalem,
ad cujus fastigium in sempiterna gloria participandum,
vos, ut pote charissimum membrum ejus,

Summo Carolo imperatori Leidradus episcopus
Lugdunensis salutem.
Domine noster, constans et sacer imperator, supplico
clementiae celsitudinis vestrae, ut hanc brevem suggestiunculam

meam vultu serenissimo audiatis: quatenus
quae hic inserta sunt, piissimae prudentiae
vestrae nota fieri queant, et intentio meae postulationis
ab ingenua clementia vestra reminiscatur. Olim
me exiguissimum famulorum vestrorum ad regimen
Ecclesiae Lugdunensis destinare voluistis, cum ego
huic officio impar existerem et indignus. Sed vos,
qui non attenditis hominum merita, sed vestram solitam
clementiam, egistis de me sicut ineffabili pietati
vestrae placuit, nullo existente merito meo; meque
admonere dignati estis, ut ego sollicitudinis curam
gererem, et ut negligentiae quae in praedicta Ecclesia
perpetratae noscebantur, emendarentur et perpetrandae
vitarentur. Erat enim dicta Ecclesia multis in
rebus destituta interius exteriusque, tam in officiis

quam in aedificiis et caeteris ecclesiasticis ministeriis.
Ego humillimus servulus vester, postquam ibidem perveni,
quae cum Dei adjutorio et vestro peregi audite.
Quoniam, ut inspector conscientiarum Dominus omnipotens
mihi testis est, non tali intentione ea vobis
patefacio quae dicturus sum, ut propterea in rebus
augeri merear; neque aliud tale in cogitatione mea
composui, ut acquisitionis mihi occasio sit, nec suggero,
quoniam quotidie exitum a rebus humanis
suspicor, propter infirmitatem meam, et incessanter
de morte suspectus sum. Et ideo haec suggero, ut
cum benignissimis auribus vestris praesentata fuerint,
et clementer inspecta, si qua bene et secundum voluntatem
vestram gessi, post meum discessum non
deficiant, aut pereant.
Denique postquam, secundum jussionem vestram,
saepedictam Ecclesiam suscepi, juxta vires parvitatis
meae omni industria egi, ut clericos officiales potuissem
sicut jam Deo favente ex magna parte mihi habere
videor. Et ideo officio vestrae pietatis placuit ut
ad petitionem meam mihi concederetis redditus qui
ab antiquo fuerant de Lugdunensi Ecclesia: per
quam, Deo juvante, et mercede vestra annuente, in
Lugdunensi Ecclesia est ordo psallendi instauratus,
ut juxta vires nostras secundum ritum sacri Palatii
omni ex parte agi videatur quidquid ad divinum persolvendum
officium ordo exposcit. Nam habeo scholas
cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut
alios etiam erudire possint. Praeter haec vero habeo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.