PL 99, col. 873

Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

scilicet Ambrosius, Maximinus, Licinius, clarissimi
viri, qui ipsum locum rexerunt: quos Eucherius,
Lupus, atque Genesius, caeterique episcopi Lugdunenses,
ubi ipsi deerant, aut non poterant adesse,
mittebant cognituros utrum catholica fides recte crederetur,
ne fraus haeretica pullularet. Quibus illis in
tantum erat commissa cura, ut si Ecclesia Lugdunensis
viduaretur proprio patrono, ipsi in cunctis
adessent rectores, et consolatores, quousque Ecclesia
a Domino dignissimo illustraretur pastore. Nos similiter
posteris illorum hanc potestatem tradidimus.
Insuper jussimus fieri decreta priscorum regum
Franciae, ut quemadmodum ipsi statuerunt monimenta
emendi et augendi locum in omnibus rebus,
quas ad praesens habere videntur, vel in futuro, Deo

auxiliante, acquirere poterunt, sine ulla querimonia
per saecula possideant.
EPISTOLA II. ITEM AD CAROLUM IMPERATOREM.
Domino gloriosissimo et vere piissimo imperatori,
et in Christo victori, ac triumphatori invictissimo, semper
augusto, Leidradus, licet indignus, divina tamen
dispensatione et vestra miseratione Lugdunensis Ecclesiae
episcopus.
I.
Christianissima et admirabilis religio vestra,
atque in Deum ardentissima fides divina inspiratione
attacta, et piissima sollicitudine permota, jussit nuper
aliquid nos de sacramentis nostrae renovationis
ad vestras sagacissimas inquisitiones respondere. Ad
quas nos nihil condignum intelleximus, nisi quod

nec respondere facilitatis, nec dissimulare facultatis
nostrae esse perspeximus. Tandem licet ad neutrum
idonei, juxta exiguitatem tamen ingenioli, fidei nostrae
rationem confidenter vobis, juxta quod sentimus,
patefecimus, prudentissimo utique, justissimo ac
piissimo dictorum judici. Vos autem consueta bonitate,
auditis responsionibus nostris, quas nos absque
reprehensione utique dicere non potuimus, juxta benignitatem
vestram, qua cunctos mortales anteitis,
tanquam vobis placitas laudare dignati estis. Nec
tamen inter haec negastis nobis affluentissimam eruditionem
vestram, quominus judicaretis, quod in his,
ad quae vos avidius audienda parabatis, nostra imperitia
minime satisfecerit. Tunc demum non tam
imperiali quam paterna admonitione innotescere nobis

dignati estis, minus nos dixisse de abrenuntiatione
diaboli, et earum quae ejus sunt rerum, quam
vestra pietas optabat. Intelleximus itaque post vestram
benignissimam admonitionem, quia de operibus
et pompis diaboli multiplicius respondendum
erat, quam de caeteris rebus: quoniam per eas cupiditates,
et per cupiditates scandala mundi crebrescunt
quotidie, et quod pejus est, inter Ecclesiae
rectores, et reipublicae administratores discordiae
oriuntur; et quod adhuc horum est pessimum, inter
doctores et auditores odia se interserunt, inimicitiae
concitantur, detractiones agitantur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.