AAS 1 (1909), p. 164

runt. Iuxta expressam defuncti voluntatem idem corpus in loco designato
humatum, anno 1879 die 3 Augusti translatum est in sepulchrum quod in
sacello eiusdem oppidi La Neylière fuerat extructam ; super quo-legitur
inscriptio: Ioannes Colin - Pater, ora pro filiis. Interim fama sanctitatis
quam Dei Servus in vita sibi acquisierat, post obitum magis magisque, in
dies increbuit. Eapropter tabulae processuales super ea in ecclesiastica
Curia Lugdunensi confectae sunt. Quibus expletis, Romamque ad sacrorum
Rituum Congregationem delatis, iuris ordine servato, de causa beatificar
tionis et canonizationis introducenda actum est. Instante enim Rmo. P. Ludovico
Coperé, Societatis Mariae Postulatore generali, quum, scriptorum
Servi Dei revisione peracta,,nihil obstaret quominus, ad ulteriora procedi,
posset, obtenta prius dispensatione Apostolica a lapsu decennii et abànterventu
et voto Consultorum, Emus et Rmus Dnus Card. Dominicus Ferrata
eiusdem causae Ponens seu Relator, in ordinariis sacrorum Rituum Congregationis
comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, .sequens dui1
bium discutiendum proposuit : an sit signanda Commissio introductionis
causae in casu et ad effectum de quo agitur., Ei Emi ac Rmi. Patres
sacris tuendis Ritibus praepositi, post relationem, ipsius Emi Ponentis,
audito voce et scripto R. P. D. Alexandro Verde • sanctae fidei Promotore,
omnibusque accurate perpensis rescribendum censuerunt: Affirmative, seu
signandam, esse Commissionem, si Sanctissimo placuerit. Die 1 Dec. 1908.
Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X
per infrascriptum Cardinalem sacrae Rituum Congregationi Praefectum
relatione, Sanctitas Sua sententiam sacrae eiusdem Congregationis ratam
habens, propria manu signare dignata est Commissionem introductionis
causae Venerabilis Servi Dei Ioannis Claudii Colin, sacerdotis fundatoris
Societatis Mariae, die 9,,.eisdem mense et anno: 's > >.¡--:<•••.
S. CARD. CRETONÍ, Praefectus. ' ( '
L. £j§ S. -f- D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

•• • yo • - ; •

MECHLINIEN. , /..""V

DECRETUM CONFIRMATIONIS CULTUS AB IMMEMORABILI TEMPORE PRAESTITI VENE-

RABILI , SERVO DEI IOANNI RUSBROCHIO CANONICO REGULARI BEATO NUN-

CUPATO. , ,

Venerabilis Ioannes Rusbrochius, ita a vico natali Van^Reusbroeck
prope Halle in Brabantia nuncupatus, anno 1293 in lucem editus' est.
Adhuc puer, relicta domo paterna ac patria, Braxellas adiit ubi penes

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.