AAS 1 (1909), p. 452
VENERABILIS FRANCISCUS DE CAPILLAS, SACERDOS PROFESSUS ORDINIS PRAEDI-
CATORUM, ALIIQUE SERVI DEI DECLARANTUR BEATI.
PIUS PP. x
Ad perpetuam rei memoriam. — Martyrum purpurata sanguine, vel a
primordiis, Ecclesia iugiter labentibus annis mira fortitudinis exempla
perhibuit, atque invictorum Christi militum, qui immortalis fidei veritatem
vitae iactura testati sunt, nulla unquam aetas seriem conclusit. Sinarum
quoque imperium a saeculo decimo septimo ad nostra usque tempora ferax
martyrum exstitit, horumque fastorum gloriosas tabulas inchoavit, modo
beatorum coelitum albo accensendus, venerabilis Dei famulus Franciscus
de Capillas, sacerdos missionarius Ordinis Praedicatorum, qui iure ac
merito Sinarum protomartyr appellari potest. Fortissimi autem huius
Christi pugilis, in gloria socios volumus] plures non solum ecclesiastica
dignitate insignes viros, sed etiam omnis conditionis cives, una cum nonnullis
virilis animi foeminis, in odium fidei interfectos, cum saeviente in
Sinis ac finitimis regionibus Cochinquinensi ac Tunquinensi, medio superiore
saeculo, dira insectatione in Christi fideles, instaurari visa sunt antiqua
exempla, hinc efferatae atrocitatis, illinc invictae fortitudinis ac constantiae.
Et quidem placet Nobis uno eodemque triumpho, et Franciscum de Capillas,
et strenuos hos heroas decorare, qui, licet post bina saecula, protomartyris
vestigiis insistentes, eadem illa in terra, pro qua foecundanda ille passus
fuerat, luculente probarunt, « vere sanguinem martyrum semen esse chri-
« stianorum ». Horum de vita et gloriosa in conspectu Domini morte, summatim
potiora iuvat attingere. Venerabilis Dei famulus Franciscus de Capillas
ortum habuit anno MDCVII m oppiao Baquerin de Campos, Palentinae dioecesis
intra fines. A piis honestisque parentibus ad virtutem et pietatem
institutus, quum annum ageret aetatis suae decimum septimum, perfectioris
vitae cupidus, Dominicianum Institutum amplexus est, atque in coenobio
S. Pauli Vallisoletani cursum tyrocinii studiaque explevit. Vix diaconus,
quum accepisset, sacros operarios desiderari in Philippinis insulis, eam
petiit impetravitque missionem. Itaque anno MDCXXXI Manilam contendit:
inde, sacerdotio auctus, missus est ad provinciam Cagaien., ubi annos