AAS 12 (1920), p. 364

can. 2381, § 1 dicatur: « Eo ipso privatur omnibus fructibus, » etc., nulla
exspectanda erit in casu sententia declaratoria. .
Quod ad secundam partem advertendum est Codicem statuere in
citato canone illegitime absentem fructus, quos restituere debet, tradere
debere Ordinario, « qui ecclesiae vel alicui pio loco vel pauperibus
«distribuat». Potest igitur Ordinarius, si vult, eos applicare fabricae
ecclesiae, sed liber est eos aliter etiam distribuere intra limites a Codice
eius electioni assignatos. Porro non video qua ratione et quo iure haec
electionis libertas ab Ordinario auferre possint statuta capitularia, etsi
approbentur ab Ordinario, qui hoc modo restringeret potestatem suorum
successorum. Quare ad hanc partem respondendum censeo negative.

RESOLUTIO. - Die 10 iulii 1920, propositis, in plenariis S. Congregationis
Concilii comitiis, in Palatio Apostolico Vaticano habitis, infrascriptis
dubiis nimirum: %
I. Utrum sustineri, vel tolerari, possit centenaria et immemorabilis
hispanica consuetudo lucrandi fructus praebendae quotidianos, etiamsi
una tantum vel duabus horis canonicis praebendatus choro assistat in
die naturali vel liturgico.
II. Utrum Codicis canon 2381 urgeat etiam in casu non residentiae,
non graviter culpabilis, vel materialiter tantum, non formaliter, culpabilis
ac notoriae.
III. Utrum, post vigentem canonem 2381, Beneficiarius vel Canonicus
illegitime absens retinere possit fructus respondentes privatae recitationi
Officii divini.
IV. Utrum, ex fructibus praebendae adhuc possessae, salvanda sit
et a possessore (licet illegitime absente) retinenda portio quaedam ab Ordinario
designanda et ad ipsius praebendati sustentationem sufficiens.
V. Utrum, attentis Fabricarum indigentiis, possint statuta capitularia
cum Ordinarii approbatione statuere fructus amissos esse Fabricae
ecclesiae tradendos in toto vel in parte.
VI. Utrum absentiae tempus sit per dies an per horas canonicas supputandum,
et quoties dies illegitimae absentiae requirantur ut quis irresidens
censeatur, ac contra eum procedi possit ad normam can. 2168-2175.
VII. Utrum illegitime absens teneatur fructus restituere ante sententiam
declaratoriam.
Emi Patres respondendum censuere :
Ad I. Negative.
Ad II. Affirmative, dummodo ne concurrant causae excusantes iuxta
can. 420, 421, vel Pontificium indultum.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.