AAS 12 (1920), p. 365

Ad ITI. Negative.
Ad IV. Negative.
Ad V. Standum dispositioni can. 1475, § 1, et 2381.
Ad VI. Esse supputandum per dies integras et tempus illegitimae
absentiae computari statim a tempore transacto trium mensium, seu
alio, legitimae vacationis.
Ad VII. Affirmative.
Facta autem de praemissis SSmo Dno Nostro Benedicto Divina
Providentia PP. XV relatione, per infrascriptum S. G. Secretarium, in
Audientia diei subsequentis, Sanctitas Sua datas resolutiones in omnibus
approbare et confirmare benigne dignata est.

I. MORI, Secretarius.

SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

I

LITTERAE CIRCULARES AD ORDINARIOS LOCORUM CIRCA EIUSDEM PERSONAE
REPETIT AM ELECTIONEM AD MUNUS MODERATRICIS GENERALIS IN CONGREGATIONIBUS
RELIGIOSIS ET ANTISTITAE IN MONASTERIIS MONIALIUM.

Illme et Revme Domine,

Saepissime accidit, ut Moderatrices generales Institutorum, quae
ex praescripto suarum Constitutionum ad plurium annorum periodum
eliguntur, et iterum ad idem munus immediate eligi queunt, tertio
etiam et pluries, suffragio capitulari expetitae, opus habeant recurrendi
ad H. S. G. de Religiosis pro debita facultate obtinenda.
Haec frequens regiminis protractio ultra tempus a Constitutionibus
statutum aut permissum, minus opportuna videtur, praecipue cum ordinarie
munus Moderatricis generalis ad sex annos duret, ex quo fit ut
eadem persona, iterum electa, per duodecim annos continuos regimen
legitime tenere queat. Si vero faciliter permittantur ulteriores selectiones,
in cassum cedit finis Constitutionum, quae ad tempus regimen ab
eadem persona in Instituto tenendum esse praescribunt, cui temporaneitati
tota Constitutionum compago innititur. Hinc fit ut non raro, ex
nimis protracto regimine unius eiusdemque personae, non parvi mo-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.