AAS 17 (1925), p. 401
ACTAIPOSTOLIGAÍ^EDÍ
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. XI
LITTERAEDECRETALES
I
BEATA MARIA MAGDALENA POSTEL, FUNDATRIX INSTITUTI SORORUM SCHO-
LARUM CHRISTIANARUM A MISERICORDIA, SANCTORUM FASTIS ADSCRI-
BITUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Divina misericordia Nobis datum fuit, ex officio ab alto commisso,
ad Dei laudem et fidelium aedificationem, Canonizationis honorem, in
hoc piaculari anno, pluribus tribuere, quorum heroica vita et miracula,
per eos gesta, gloriam et magnificentiam Domini enarrant.
Hanc auctoritatem Sanctos canonizandi Christus Ecclesiae Suae tradidit,
ut, etiam in terris, ubi locus eorum certaminis fuit, triumphi coronam
utcumque reportent et gloriae, qua gaudent in caelis, ex parte Ecclesiae
militantis gloria quoque respondeat. Haec autem sanctitatis declaratio
nos viatores merito urget ut erga eos venerationem sentiamus, intercessionem
ac protectionem invocemus et cognitio eorum vitae nobis ostendat
agendi rationes ad eorum virtutes imitandas et aeternum praemium consequendum.
Vita igitur Mariae Magdalenae Postel nos docet quanti sint facienda
puerorum christiana institutio et laboris amor, quas virtutes ipsa maxime
exercuit et Dominus per miracula sancivit. Ex primis iuventutis annis per
ieiunia et tormenta corpus cohibuit, ut illud animus promptius habere posset
in exercitio heroicae caritatis erga sacrosanctum Sacramentum et proximos,
praesertim orphanos, pueros et pauperes. Quam caritatem maxime
ACTA, Vol. XVII, n. 11. — 1-9-925. 27